Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Epistula I Ioannis - 1

Epistula I Ioannis

1 Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae
1 et manus nostrae temptaverunt
— et vita apparuit, et vidimus et testamur et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat coram Patre et apparuit nobis —
2 et vita manifestata est | apud Patrem
quod vidimus et audivimus, annuntiamus et vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum. Communio autem nostra est cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo.
3 ut et vos societatem habeatis nobiscum | et societas nostra sit
Et haec scribimus nos, ut gaudium nostrum sit plenum.
4 Et haec scribimus vobis ut
5Et haec est annuntiatio, quam audivimus ab eo et annuntiamus vobis, quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae.

Si dixerimus quoniam communionem habemus cum eo et in tenebris ambulamus, mentimur et non facimus veritatem;
6 quoniam societatem
si autem in luce ambulemus, sicut ipse est in luce, communionem habemus ad invicem, et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato.
7 sicut et ipse | societatem habemus

Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est.
8 ipsi nos seducimus
Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniustitia.
9 ab omni iniquitate
10Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum eius non est in nobis.

Note al testo

1 et manus nostrae temptaverunt
2 et vita manifestata est | apud Patrem
3 ut et vos societatem habeatis nobiscum | et societas nostra sit
4 Et haec scribimus vobis ut
6 quoniam societatem
7 sicut et ipse | societatem habemus
8 ipsi nos seducimus
9 ab omni iniquitate