Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Actus Apostolorum - 1

Actus Apostolorum

1 1Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Iesus facere et docere,
usque in diem, qua, cum praecepisset apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est;
2 qua praecipiens apostolis
quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis et loquens ea, quae sunt de regno Dei.
3 et loquens de Regno Dei
Et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris: “ Quam audistis a me,
4 quam audistis per os meum
quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto non post multos hos dies ”.
5 vos autem baptizabimini Spiritu Sancto

Igitur qui convenerant, interrogabant eum dicentes: “ Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israeli? ”.
6 regnum Israel
7Dixit autem eis: “ Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate,
sed accipietis virtutem, superveniente Sancto Spiritu in vos et eritis mihi testes et in Ierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae ”.
8 supervenientis Spiritus Sancti | et eritis mihi testes in Hierusalem

9Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum.
10Cumque intuerentur in caelum eunte illo, ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis,
11qui et dixerunt: “ Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum ”.

Tunc reversi sunt in Ierusalem a monte, qui vocatur Oliveti, qui est iuxta Ierusalem sabbati habens iter.
12 tunc reversi sunt Hierosolymam
Et cum introissent, in cenaculum ascenderunt, ubi manebant et Petrus et Ioannes et Iacobus et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomaeus et Matthaeus, Iacobus Alphaei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi.
13 ubi manebant Petrus et Ioannes Iacobus et Andreas
14Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius.

15Et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit — erat autem turba hominum simul fere centum viginti —:
“ Viri fratres, oportebat impleri Scripturam, quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Iesum,
16 oportet impleri Scripturam
17quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii huius.
Hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis et pronus factus crepuit medius, et diffusa sunt omnia viscera eius.
18 Et hic quidem | et suspensus crepuit medius
19Et notum factum est omnibus habitantibus Ierusalem, ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Aceldamach, hoc est ager Sanguinis.
20Scriptum est enim in libro Psalmorum:
Fiat commoratio eius deserta,
et non sit qui inhabitet in ea”
et: “Episcopatum eius accipiat alius”.

Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum congregati erant in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus,
21 congregati sunt
22incipiens a baptismate Ioannis usque in diem, qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis ”.

Et statuerunt duos, Ioseph, qui vocabatur Barsabbas, qui cognominatus est Iustus, et Matthiam.
23 Ioseph qui vocabatur Barsabban
24Et orantes dixerunt: “ Tu, Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum
25accipere locum ministerii huius et apostolatus, de quo praevaricatus est Iudas, ut abiret in locum suum ”.
26Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Matthiam, et annumeratus est cum undecim apostolis.

Note al testo

2 qua praecipiens apostolis
3 et loquens de Regno Dei
4 quam audistis per os meum
5 vos autem baptizabimini Spiritu Sancto
6 regnum Israel
8 supervenientis Spiritus Sancti | et eritis mihi testes in Hierusalem
12 tunc reversi sunt Hierosolymam
13 ubi manebant Petrus et Ioannes Iacobus et Andreas
16 oportet impleri Scripturam
18 Et hic quidem | et suspensus crepuit medius
21 congregati sunt
23 Ioseph qui vocabatur Barsabban