Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Actus Apostolorum - 12

Actus Apostolorum

12 Illo autem tempore, misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de ecclesia. 
1 eodem autem tempore
2Occidit autem Iacobum fratrem Ioannis gladio.
3Videns autem quia placeret Iudaeis, apposuit apprehendere et Petrum — erant autem dies Azymorum —
4quem cum apprehendisset, misit in carcerem tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum, volens post Pascha producere eum populo.
5Et Petrus quidem servabatur in carcere; oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo.
6Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus, et custodes ante ostium custodiebant carcerem.
Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo; percusso autem latere Petri, suscitavit eum dicens: “ Surge velociter! ”. Et ceciderunt catenae de manibus eius.
7 percussoque latere Petri
Dixit autem angelus ad eum: “ Praecingere et calcea te sandalia tua! ”. Et fecit sic. Et dicit illi: “ Circumda tibi vestimentum tuum et sequere me! ”.
8 Praecingere et calcia te gallicas tuas | Et dixit illi: Circumda tibi
9Et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est, quod fiebat per angelum; aestimabat autem se visum videre.

Transeuntes autem primam custodiam et secundam venerunt ad portam ferream, quae ducit ad civitatem, quae ultro aperta est eis, et exeuntes processerunt vicum unum, et continuo discessit angelus ab eo.
10 primam et secundam custodiam
11Et Petrus ad se reversus dixit: “ Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni exspectatione plebis Iudaeorum ”.
Consideransque venit ad domum Mariae matris Ioannis, qui cognominatur Marcus, ubi erant multi congregati et orantes.
12 Iohannis qui cognominatus est Marcus
13Pulsante autem eo ostium ianuae, processit puella ad audiendum, nomine Rhode;
14et ut cognovit vocem Petri, prae gaudio non aperuit ianuam, sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam.
15At illi dixerunt ad eam: “ Insanis! ”. Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant: “ Angelus eius est ”.
16Petrus autem perseverabat pulsans; cum autem aperuissent, viderunt eum et obstupuerunt.
17Annuens autem eis manu, ut tacerent, enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque: “ Nuntiate Iacobo et fratribus haec ”. Et egressus abiit in alium locum.

18Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam de Petro factum esset.
Herodes autem, cum requisisset eum et non invenisset, interrogatis custodibus iussit eos abduci; descendensque a Iudaea in Caesaream ibi commorabatur.
19 inquisitione facta de custodibus iussit eos duci | ibi commoratus est

Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis; at illi unanimes venerunt ad eum et persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod aleretur regio eorum ab annona regis.
20 eo quod alerentur regiones eorum ab illo
Statuto autem die, Herodes, vestitus veste regia, sedens pro tribunali contionabatur ad eos;
21 sedit pro tribunali et contionabatur ad eos
populus autem acclamabat: “ Dei vox et non hominis! ”.
22 Dei voces et non hominis
Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset gloriam Deo, et consumptus a vermibus exspiravit.
23 eo quod non dedisset honorem Deo

Verbum autem Dei crescebat et multiplicabatur.
24 Verbum autem Domini crescebat
Barnabas autem et Saulus reversi sunt in Ierusalem expleto ministerio, assumpto Ioanne, qui cognominatus est Marcus.
25 reversi sunt ab Hierosolymis

Note al testo

1 eodem autem tempore
7 percussoque latere Petri
8 Praecingere et calcia te gallicas tuas | Et dixit illi: Circumda tibi
10 primam et secundam custodiam
12 Iohannis qui cognominatus est Marcus
19 inquisitione facta de custodibus iussit eos duci | ibi commoratus est
20 eo quod alerentur regiones eorum ab illo
21 sedit pro tribunali et contionabatur ad eos
22 Dei voces et non hominis
23 eo quod non dedisset honorem Deo
24 Verbum autem Domini crescebat
25 reversi sunt ab Hierosolymis