Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Actus Apostolorum - 13

Actus Apostolorum

13 Erant autem in ecclesia, quae erat Antiochiae, prophetae et doctores: Barnabas et Simeon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis et Manaen, qui erat Herodis tetrarchae collactaneus, et Saulus.
1 et doctores in quibus Barnabas
Ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus, dixit Spiritus Sanctus: “ Separate mihi Barnabam et Saulum in opus, ad quod vocavi eos ”.
2 in opus quod adsumpsi eos
3Tunc ieiunantes et orantes imponentesque eis manus dimiserunt illos.

Et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto devenerunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum
4 abierunt Seleuciam
et, cum venissent Salamina, praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum; habebant autem et Ioannem ministrum.
5 habebant autem et Iohannem in ministerio
Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum, cui nomen Bariesu,
6 cui nomen erat Bariesu
qui erat cum proconsule Sergio Paulo, viro prudente. Hic accitis Barnaba et Saulo, quaesivit audire verbum Dei;
7 desiderabat audire verbum Dei
8resistebat autem illis Elymas, magus, sic enim interpretatur nomen eius, quaerens avertere proconsulem a fide.
9Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum
dixit: “ O plene omni dolo et omni fallacia, fili Diaboli, inimice omnis iustitiae, non desines subvertere vias Domini rectas?
10 non desinis subvertere
Et nunc ecce manus Domini super te: et eris caecus, non videns solem usque ad tempus ”. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae, et circumiens quaerebat, qui eum manum darent.
11 qui ei manum daret
12Tunc proconsul, cum vidisset factum, credidit admirans super doctrinam Domini.

Et cum a Papho navigassent, qui erant cum Paulo, venerunt Pergen Pamphyliae; Ioannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam.
13 Et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo venerunt
Illi vero pertranseuntes, a Perge venerunt Antiochiam Pisidiae, et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt.
14 Illi vero pertranseuntes Pergen venerunt
15Post lectionem autem Legis et Prophetarum, miserunt principes synagogae ad eos dicentes: “ Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite! ”.

16Surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait: “ Viri Israelitae et qui timetis Deum, audite.
Deus plebis huius Israel elegit patres nostros et plebem exaltavit, cum essent incolae in terra Aegypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea
17 Deus plebis Israhel
et per quadraginta fere annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto
18 et per quadraginta annorum
et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit terram eorum,
19 sorte distribuit eis terram eorum
quasi quadringentos et quinquaginta annos. Et post haec dedit iudices usque ad Samuel prophetam.
20 quasi post quadringentos et quinquaginta annos
21Et exinde postulaverunt regem, et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Beniamin, annis quadraginta.
Et amoto illo, suscitavit illis David in regem, cui et testimonium perhibens dixit: “Inveni David filium Iesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas”.
22 suscitavit illis David regem

23Huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Iesum,
praedicante Ioanne ante adventum eius baptismum paenitentiae omni populo Israel.
24 praedicante Iohanne ante faciem adventus eius
Cum impleret autem Ioannes cursum suum, dicebat: “Quid me arbitramini esse? Non sum ego; sed ecce venit post me, cuius non sum dignus calceamenta pedum solvere”.
25 quem me arbitramini esse

26Viri fratres, filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum, nobis verbum salutis huius missum est.
Qui enim habitabant Ierusalem et principes eorum, hunc ignorantes et voces Prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur, iudicantes impleverunt,
27 et principes eius
et nullam causam mortis invenientes petierunt a Pilato, ut interficeretur;
28 invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eum
29cumque consummassent omnia, quae de eo scripta erant, deponentes eum de ligno posuerunt in monumento.
30Deus vero suscitavit eum a mortuis;
qui visus est per dies multos his, qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Ierusalem, qui nunc sunt testes eius ad plebem.
31 qui usque nunc

Et nos vobis evangelizamus eam, quae ad patres promissio facta est,
32 Et nos vobis adnuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio
quoniam hanc Deus adimplevit filiis eorum, nobis resuscitans Iesum, sicut et in Psalmo secundo scriptum est:
Filius meus es tu; ego hodie genui te”.
33 adimplevit filiis nostris

Quod autem suscitaverit eum a mortuis, amplius iam non
reversurum in corruptionem, ita dixit:
“Dabo vobis sancta David fidelia”.
34 ita dixit quia

Ideoque et in alio dicit:
Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem”.
35 Ideoque et alias dicit

36David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei, dormivit et appositus est ad patres suos et vidit corruptionem;
37quem vero Deus suscitavit, non vidit corruptionem.
38Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur; ab omnibus, quibus non potuistis in lege Moysi iustificari,
39in hoc omnis, qui credit, iustificatur.
40Videte ergo, ne superveniat, quod dictum est in Prophetis:

41Videte, contemptores,
et admiramini et disperdimini,
quia opus operor ego in diebus vestris,
opus, quod non credetis, si quis enarraverit vobis
!” ”. 

42Exeuntibus autem illis, rogabant, ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec.
Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Iudaeorum et colentium proselytorum Paulum et Barnabam, qui loquentes suadebant eis, ut permanerent in gratia Dei.
43 et colentium advenarum Paulum et Barnaban

44Sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini.
45Videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et contradicebant his, quae a Paulo dicebantur, blasphemantes.
Tunc audenter Paulus et Barnabas dixerunt: “ Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes.
46 Tunc constanter Paulus et Barnabas iudicastis
Sic enim praecepit nobis Dominus:
Posui te in lumen gentium,
ut sis in salutem usque ad extremum terrae
” ”.
47 Posui te in lumen gentibus

Audientes autem gentes gaudebant et glorificabant verbum Domini, et crediderunt, quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam;
48 gavisae sunt
ferebatur autem verbum Domini per universam regionem.
49 disseminabatur autem verbum Domini
Iudaei autem concitaverunt honestas inter colentes mulieres et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam et eiecerunt eos de finibus suis.
50 concitaverunt religiosas mulieres et honestas
51At illi, excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium;
52discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto.

Note al testo

1 et doctores in quibus Barnabas
2 in opus quod adsumpsi eos
4 abierunt Seleuciam
5 habebant autem et Iohannem in ministerio
6 cui nomen erat Bariesu
7 desiderabat audire verbum Dei
10 non desinis subvertere
11 qui ei manum daret
13 Et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo venerunt
14 Illi vero pertranseuntes Pergen venerunt
17 Deus plebis Israhel
18 et per quadraginta annorum
19 sorte distribuit eis terram eorum
20 quasi post quadringentos et quinquaginta annos
22 suscitavit illis David regem
24 praedicante Iohanne ante faciem adventus eius
25 quem me arbitramini esse
27 et principes eius
28 invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eum
31 qui usque nunc
32 Et nos vobis adnuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio
33 adimplevit filiis nostris
34 ita dixit quia
35 Ideoque et alias dicit
43 et colentium advenarum Paulum et Barnaban
46 Tunc constanter Paulus et Barnabas iudicastis
47 Posui te in lumen gentibus
48 gavisae sunt
49 disseminabatur autem verbum Domini
50 concitaverunt religiosas mulieres et honestas