Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Actus Apostolorum - 15

Actus Apostolorum

15 Et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres: “ Nisi circumcidamini secundum morem Moysis, non potestis salvi fieri ”.
1 docebant fratres quia nisi

Facta autem seditione et conquisitione non minima Paulo et Barnabae adversum illos, statuerunt, ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Ierusalem super hac quaestione.
2 Facta ergo seditione non minima
3Illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Phoenicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.
Cum autem venissent Hierosolymam, suscepti sunt ab ecclesia et apostolis et presbyteris et annuntiaverunt quanta Deus fecisset cum illis.
4 ab ecclesia et ab apostolis et senioribus adnuntiantes quanta Deus
Surrexerunt autem quidam de haeresi pharisaeorum, qui crediderant, dicentes: “ Oportet circumcidere eos, praecipere quoque servare legem Moysis! ”.
5 dicentes quia oportet circumcidi eos

Conveneruntque apostoli et presbyteri videre de verbo hoc.
6 Convenerunt apostoli et seniores videre
Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: “ Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus in vobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere;
7 ab antiquis diebus in nobis elegit Deus
et qui novit corda, Deus testimonium perhibuit illis dans Spiritum Sanctum sicut et nobis
8 perhibuit dans illis Spiritum Sanctum
9et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum.
10Nunc ergo quid tentatis Deum imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus?
11Sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi ”.

12Tacuit autem omnis multitudo, et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos.
13Et postquam tacuerunt, respondit Iacobus dicens: “ Viri fratres, audite me.
14Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo,
15et huic concordant verba Prophetarum, sicut scriptum est:

Post haec revertar
et reaedificabo tabernaculum David, quod decidit,
et diruta eius reaedificabo et erigam illud.
16 et aedificabo tabernaculum David

ut requirant reliqui hominum Dominum
et omnes gentes, super quas invocatum est nomen meum,
dicit Dominus faciens haec
 
17 ut requirant ceteri hominum Dominum
nota a saeculo”.
18 notum a saeculo est Domino opus suum

19Propter quod ego iudico non inquietari eos, qui ex gentibus convertuntur ad Deum,
sed scribere ad eos, ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocato et sanguine.
20 et suffocatis et sanguine
Moyses enim a generationibus antiquis habet in singulis civitatibus, qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur ”.
21 Moses enim a temporibus antiquis

Tunc placuit apostolis et presbyteris cum omni ecclesia electos viros ex eis mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Iudam, qui cognominatur Barsabbas, et Silam, viros primos in fratribus,
22 Tunc placuit apostolis et senioribus | eligere viros ex eis et mittere Antio­chiam | Barsabban
scribentes per manum eorum: “ Apostoli et presbyteri fratres his, qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae fratribus ex gentibus, salutem!
23 per manus eorum apostoli et seniores fratres
24Quoniam audivimus quia quidam ex nobis, quibus non mandavimus, exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras,
placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nobis Barnaba et Paulo,
25 cum carissimis nostris Barnaba et Paulo
26hominibus, qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi.
Misimus ergo Iudam et Silam, qui et ipsi verbis referent eadem.
27 qui et ipsi vobis verbis
28Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam haec necessario:
abstinere ab idolothytis et sanguine et suffocatis et fornicatione; a quibus custodientes vos bene agetis. Valete ”.
29 ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine suffocato et fornicatione

30Illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et, congregata multitudine, tradiderunt epistulam;
31quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.
Iudas quoque et Silas, cum et ipsi essent prophetae, verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt.
32 Iudas autem et Silas et ipsi cum essent prophetae
Facto autem tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos, qui miserant illos.
33 facto autem ibi tempore
 
34 Clem.: Visum est autem Silae ibi remanere; Iudas autem solus abiit Ierusalem
35Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini.

36Post aliquot autem dies dixit ad Barnabam Paulus: “ Revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus praedicavimus verbum Domini, quomodo se habeant ”.
37Barnabas autem volebat secum assumere et Ioannem, qui cognominatur Marcus;
Paulus autem iudicabat eum, qui discessisset ab eis a Pamphylia et non isset cum eis in opus, non debere recipi eum.
38 Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis
Facta est autem exacerbatio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas, assumpto Marco, navigaret Cyprum.
39 Facta est autem dissensio ita ut
40Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiae Domini a fratribus;
41perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias.

Note al testo

1 docebant fratres quia nisi
2 Facta ergo seditione non minima
4 ab ecclesia et ab apostolis et senioribus adnuntiantes quanta Deus
5 dicentes quia oportet circumcidi eos
6 Convenerunt apostoli et seniores videre
7 ab antiquis diebus in nobis elegit Deus
8 perhibuit dans illis Spiritum Sanctum
16 et aedificabo tabernaculum David
17 ut requirant ceteri hominum Dominum
18 notum a saeculo est Domino opus suum
20 et suffocatis et sanguine
21 Moses enim a temporibus antiquis
22 Tunc placuit apostolis et senioribus | eligere viros ex eis et mittere Antio­chiam | Barsabban
23 per manus eorum apostoli et seniores fratres
25 cum carissimis nostris Barnaba et Paulo
27 qui et ipsi vobis verbis
29 ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine suffocato et fornicatione
32 Iudas autem et Silas et ipsi cum essent prophetae
33 facto autem ibi tempore
34 Clem.: Visum est autem Silae ibi remanere; Iudas autem solus abiit Ierusalem
38 Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis
39 Facta est autem dissensio ita ut