Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Actus Apostolorum - 16

Actus Apostolorum

16 Pervenit autem in Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Iudaeae fidelis, patre autem Graeco;
1 filius mulieris Iudaeae fidelis, patre gentili
2huic testimonium reddebant, qui in Lystris erant et Iconii fratres.
Hunc voluit Paulus secum proficisci et assumens circumcidit eum propter Iudaeos, qui erant in illis locis; sciebant enim omnes quod pater eius Graecus esset.
3 quod pater eius gentilis esset
Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodire dogmata, quae erant decreta ab apostolis et presbyteris, qui essent Hierosolymis.
4 ab apostolis et senioribus qui essent Hierosolymis
Ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie.
5 et ecclesiae quidem

Transierunt autem Phrygiam et Galatiae regionem, vetati a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia;
6 Transeuntes autem | vetati sunt a Sancto Spiritu
cum venissent autem circa Mysiam, tentabant ire Bithyniam, et non permisit eos Spiritus Iesu;
7 cum venissent autem in Mysiam
cum autem praeterissent Mysiam, descenderunt Troadem.
8 cum autem pertransissent Mysiam
9Et visio per noctem Paulo ostensa est: vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens: “ Transiens in Macedoniam, adiuva nos! ”.
10Ut autem visum vidit, statim quaesivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis.

11Navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim
et inde Philippos, quae est prima partis Macedoniae civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot commorantes.
12 et inde Philippis | diebus aliquot conferentes
Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen, ubi putabamus orationem esse, et sedentes loquebamur mulieribus, quae convenerant.
13 iuxta flumen ubi videbatur oratio esse
Et quaedam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum, audiebat, cuius Dominus aperuit cor intendere his, quae dicebantur a Paulo.
14 colens Deum audivit
15Cum autem baptizata esset et domus eius, deprecata est dicens: “ Si iudicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam et manete ”; et coegit nos.

16Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando.
Haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens: “ Isti homines servi Dei Altissimi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis ”.
17 Dei excelsi
18Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit: “ Praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea ”; et exiit eadem hora.
Videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum, apprehendentes Paulum et Silam traxerunt in forum ad principes
19 Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes
et producentes eos magistratibus dixerunt: “ Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Iudaei,
20 et offerentes eos magistratibus
et annuntiant mores, quos non licet nobis suscipere neque facere, cum simus Romani ”.
21 et adnuntiant morem quem
22Et concurrit plebs adversus eos, et magistratus, scissis tunicis eorum, iusserunt virgis caedi
et, cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, praecipientes custodi, ut caute custodiret eos;
23 praecipientes custodi ut diligenter custodiret eum
24qui cum tale praeceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno.

Media autem nocte, Paulus et Silas orantes laudabant Deum, et audiebant eos, qui in custodia erant;
25 adorantes laudabant
26subito vero terraemotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris, et aperta sunt statim ostia omnia, et universorum vincula soluta sunt.
27Expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, aestimans fugisse vinctos.
28Clamavit autem Paulus magna voce dicens: “ Nihil feceris tibi mali; universi enim hic sumus ”.
Petitoque lumine intro cucurrit et tremefactus procidit Paulo et Silae
29 Petitoque lumine introgressus est
30et producens eos foras ait: “ Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam? ”.
31At illi dixerunt: “ Crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua ”.
32Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus, qui erant in domo eius.
Et tollens eos in illa hora noctis lavit eos a plagis, et baptizatus est ipse et omnes eius continuo;
33 lavit plagas eorum
cumque perduxisset eos in domum, apposuit mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo.
34 in domum suam adposuit eis mensam

35Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores dicentes: “ Dimitte homines illos! ”.
Nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo: “ Miserunt magistratus, ut dimittamini; nunc igitur exeuntes ite in pace ”.
36 verba haec Paulo quia
Paulus autem dixit eis: “ Caesos nos publice, indemnatos, cum homines Romani essemus, miserunt in carcerem; et nunc occulte nos eiciunt? Non ita, sed veniant et ipsi nos educant ”.
37 indemnatos homines romanos miserunt in carcerem | et ipsi nos eiciant
38Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec. Timueruntque audito quod Romani essent,
39et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant, ut egrederentur urbem.
40Exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et, visis fratribus, consolati sunt eos et profecti sunt.

Note al testo

1 filius mulieris Iudaeae fidelis, patre gentili
3 quod pater eius gentilis esset
4 ab apostolis et senioribus qui essent Hierosolymis
5 et ecclesiae quidem
6 Transeuntes autem | vetati sunt a Sancto Spiritu
7 cum venissent autem in Mysiam
8 cum autem pertransissent Mysiam
12 et inde Philippis | diebus aliquot conferentes
13 iuxta flumen ubi videbatur oratio esse
14 colens Deum audivit
17 Dei excelsi
19 Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes
20 et offerentes eos magistratibus
21 et adnuntiant morem quem
23 praecipientes custodi ut diligenter custodiret eum
25 adorantes laudabant
29 Petitoque lumine introgressus est
33 lavit plagas eorum
34 in domum suam adposuit eis mensam
36 verba haec Paulo quia
37 indemnatos homines romanos miserunt in carcerem | et ipsi nos eiciant