Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Actus Apostolorum - 19

Actus Apostolorum

19 1Factum est autem cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus, peragratis superioribus partibus, veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos,
2dixitque ad eos: “ Si Spiritum Sanctum accepistis credentes? ”. At illi ad eum: “ Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus ”.
3Ille vero ait: “ In quo ergo baptizati estis? ”. Qui dixerunt: “ In Ioannis baptismate ”.
Dixit autem Paulus: “ Ioannes baptizavit baptisma paenitentiae, populo dicens in eum, qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est in Iesum ”.
4 Iohannes baptizavit baptisma paenitentiae populum dicens
5His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Iesu;
et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis et prophetabant.
6 manum Paulus
7Erant autem omnes viri fere duodecim.

8Introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per tres menses disputans et suadens de regno Dei.
9Cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes viam coram multitudine, discedens ab eis segregavit discipulos, cotidie disputans in schola Tyranni.
Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes, qui habitabant in Asia, audirent verbum Domini, Iudaei atque Graeci.
10 Iudaei atque gentiles
11Virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli,
ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria vel semicinctia, et recederent ab eis languores, et spiritus nequam egrederentur.
12 et recedebant ab eis languores et spiritus nequam egrediebantur

13Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Iudaeis exorcistis invocare super eos, qui habebant spiritus malos, nomen Domini Iesu dicentes: “ Adiuro vos per Iesum, quem Paulus praedicat ”.
Erant autem cuiusdam Scevae Iudaei principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant.
14 Erant autem quidam Scevae Iudaei
15Respondens autem spiritus nequam dixit eis: “ Iesum novi et Paulum scio, vos autem qui estis? ”.
Et insiliens homo in eos, in quo erat spiritus malus, dominatus amborum invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa.
16 in quo erat demonium pessimum et dominatus amborum
Hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque Graecis, qui habitabant Ephesi, et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Iesu.
17 omnibus Iudaeis atque gentilibus qui habitabant Ephesi
18Multique credentium veniebant confitentes et annuntiantes actus suos.
Multi autem ex his, qui fuerant curiosa sectati, conferentes libros combusserunt coram omnibus; et computaverunt pretia illorum et invenerunt argenti quinquaginta milia.
19 contulerunt libros et conbuserunt coram omnibus et conputatis pretiis illorum invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta milium
Ita fortiter verbum Domini crescebat et convalescebat.
20 ita fortiter verbum Dei crescebat et confirmabatur

His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Hierosolymam, dicens: “ Postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre ”.
21 posuit Paulus | dicens quoniam
22Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia.

23Facta est autem in illo tempore turbatio non minima de via.
24Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens aedes argenteas Dianae praestabat artificibus non modicum quaestum;
quos congregans et eos, qui eiusmodi erant opifices, dixit: “ Viri, scitis quia de hoc artificio acquisitio est nobis
25 quos convocans et eos qui
26et videtis et auditis quia non solum Ephesi, sed paene totius Asiae Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt.
Non solum autem haec periclitatur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnae deae Dianae templum in nihilum reputari, et destrui incipiet maiestas eius, quam tota Asia et orbis colit ”.
27 haec periclitabitur | in nihilum reputabitur sed et destrui

His auditis, repleti sunt ira et clamabant dicentes: “ Magna Diana Ephesiorum! ”;
28 et exclamaverunt dicentes
29et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli.
30Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli;
quidam autem de Asiarchis, qui erant amici eius, miserunt ad eum rogantes, ne se daret in theatrum.
31 quidam autem et de Asiae principibus qui erant amici eius
32Alii autem aliud clamabant; erat enim ecclesia confusa, et plures nesciebant qua ex causa convenissent.

De turba autem instruxerunt Alexandrum, propellentibus eum Iudaeis; Alexander ergo, manu silentio postulato, volebat rationem reddere populo.
33 de turba autem detraxerunt Alexandrum
34Quem ut cognoverunt Iudaeum esse, vox facta est una omnium quasi per horas duas clamantium: “ Magna Diana Ephesiorum ”.
Et cum sedasset scriba turbam, dixit: “ Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae et simulacri a Iove delapsi?
35 scriba turbas dixit | magnae Dianae Iovisque prolis
36Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse et nihil temere agere.
Adduxistis enim homines istos neque sacrilegos neque blasphemantes deam nostram.
37 neque blasphemantes deam vestram
Quod si Demetrius et, qui cum eo sunt, artifices habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt: accusent invicem.
38 et pro consulibus sunt
Si quid autem ulterius quaeritis, in legitima ecclesia poterit absolvi.
39 si quid autem alterius rei quaeritis
40Nam et periclitamur argui seditionis hodiernae, cum nullus obnoxius sit, de quo non
possimus reddere rationem concursus istius ”. Et cum haec dixisset, dimisit ecclesiam.

Note al testo

4 Iohannes baptizavit baptisma paenitentiae populum dicens
6 manum Paulus
10 Iudaei atque gentiles
12 et recedebant ab eis languores et spiritus nequam egrediebantur
14 Erant autem quidam Scevae Iudaei
16 in quo erat demonium pessimum et dominatus amborum
17 omnibus Iudaeis atque gentilibus qui habitabant Ephesi
19 contulerunt libros et conbuserunt coram omnibus et conputatis pretiis illorum invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta milium
20 ita fortiter verbum Dei crescebat et confirmabatur
21 posuit Paulus | dicens quoniam
25 quos convocans et eos qui
27 haec periclitabitur | in nihilum reputabitur sed et destrui
28 et exclamaverunt dicentes
31 quidam autem et de Asiae principibus qui erant amici eius
33 de turba autem detraxerunt Alexandrum
35 scriba turbas dixit | magnae Dianae Iovisque prolis
37 neque blasphemantes deam vestram
38 et pro consulibus sunt
39 si quid autem alterius rei quaeritis