Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Actus Apostolorum - 20

Actus Apostolorum

20 Postquam autem cessavit tumultus, accersitis Paulus discipulis et exhortatus eos, valedixit et profectus est, ut iret in Macedoniam.
1 vocatis Paulus discipulis
2Cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Graeciam;
cumque fecisset menses tres, factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam, habuitque consilium, ut reverteretur per Macedoniam.
3 ubi cum fecisset menses tres
Comitabatur autem eum Sopater Pyrrhi Beroeensis, Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus, Asiani vero Tychicus et Trophimus.
4 Comitatus est autem eum
5Hi cum praecessissent, sustinebant nos Troade;
6nos vero navigavimus post dies Azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem.

In una autem sabbatorum, cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat eis, profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem.
7 In una autem sabbati
8Erant autem lampades copiosae in cenaculo, ubi eramus congregati;
sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi disputante diutius Paulo, eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus.
9 disputante diu Paulo
Cum descendisset autem Paulus, incubuit super eum et complexus dixit: “ Nolite turbari, anima enim ipsius in eo est! ”.
10 ad quem cum descendisset Paulus
11Ascendens autem frangensque panem et gustans satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est.
12Adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime.

Nos autem praecedentes navi enavigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum, sic enim disposuerat volens ipse per terram iter facere.
13 Nos autem ascendentes navem enavigavimus in Asson | sic enim dispo­suerat ipse per terram iter facturus
14Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen
et inde navigantes sequenti die pervenimus contra Chium et alia applicuimus Samum et sequenti venimus Miletum.
15 sequenti die venimus contra Chium
16Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia; festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecosten faceret Hierosolymis.

A Mileto autem mittens Ephesum convocavit presbyteros ecclesiae.
17 vocavit maiores natu ecclesiae
Qui cum venissent ad eum, dixit eis: “ Vos scitis a prima die, qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim,
18 Qui cum venissent ad eum et simul essent dixit
serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et tentationibus, quae mihi acciderunt in insidiis Iudaeorum; 
19 quae mihi acciderunt ex insidiis Iudaeorum
20quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos,
testificans Iudaeis atque Graecis in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum.
21 Iudaeis atque gentilibus | in Dominum nostrum Iesum Christum
22Et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Ierusalem, quae in ea eventura sint mihi ignorans,
23nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent.
Sed nihili facio animam meam pretiosam mihi, dummodo consummem cursum meum et ministerium, quod accepi a Domino Iesu, testificari evangelium gratiae Dei.
24 Sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosorem quam me

Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi praedicans regnum;
25 praedicans regnum Dei
26quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium;
27non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis.
Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos, pascere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
28 regere ecclesiam Dei
29Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi,
et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abstrahant discipulos post se.
30 ut abducant discipulos post se
31Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum.

32Et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius, qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus.
33Argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi;
34ipsi scitis quoniam ad ea, quae mihi opus erant et his, qui mecum sunt, ministraverunt manus istae.
Omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos, ac meminisse verborum Domini Iesu, quoniam ipse dixit: “Beatius est magis dare quam accipere!” ”.
35 ac meminisse verbi Domini Iesu

36Et cum haec dixisset, positis genibus suis, cum omnibus illis oravit.
37Magnus autem fletus factus est omnium, et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum
dolentes maxime in verbo, quod dixerat, quoniam amplius faciem eius non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.
38 in verbo quo

Note al testo

1 vocatis Paulus discipulis
3 ubi cum fecisset menses tres
4 Comitatus est autem eum
7 In una autem sabbati
9 disputante diu Paulo
10 ad quem cum descendisset Paulus
13 Nos autem ascendentes navem enavigavimus in Asson | sic enim dispo­suerat ipse per terram iter facturus
15 sequenti die venimus contra Chium
17 vocavit maiores natu ecclesiae
18 Qui cum venissent ad eum et simul essent dixit
19 quae mihi acciderunt ex insidiis Iudaeorum
21 Iudaeis atque gentilibus | in Dominum nostrum Iesum Christum
24 Sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosorem quam me
25 praedicans regnum Dei
28 regere ecclesiam Dei
30 ut abducant discipulos post se
35 ac meminisse verbi Domini Iesu
38 in verbo quo