Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Actus Apostolorum - 21

Actus Apostolorum

21 1Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Cho et sequenti die Rhodum et inde Patara;
2et cum invenissemus navem transfretantem in Phoenicen, ascendentes navigavimus.
3Cum paruissemus autem Cypro, et relinquentes eam ad sinistram navigabamus in Syriam et venimus Tyrum, ibi enim navis erat expositura onus.
Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem; qui Paulo dicebant per Spiritum, ne iret Hierosolymam.
4 ascenderet
Et explicitis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem; et positis genibus in litore orantes,
5 in litore oravimus
valefecimus invicem et ascendimus in navem, illi autem redierunt in sua.
6 et cum valefecissemus invicem ascendimus in navem
Nos vero navigatione explicita, a Tyro devenimus Ptolemaida et salutatis fratribus mansimus die una apud illos.
7 descendimus Ptolomaida

8Alia autem die profecti venimus Caesaream et intrantes in domum Philippi evangelistae, qui erat de septem, mansimus apud eum.
9Huic autem erant filiae quattuor virgines prophetantes.
Et cum moraremur plures dies, supervenit quidam a Iudaea propheta nomine Agabus;
10 Et cum moraremur per dies aliquot
is cum venisset ad nos et tulisset zonam Pauli, alligans sibi pedes et manus dixit: “ Haec dicit Spiritus Sanctus: Virum, cuius est zona haec, sic alligabunt in Ierusalem Iudaei et tradent in manus gentium”.
11 tulit zonam Pauli et alligans sibi
Quod cum audissemus, rogabamus nos et, qui loci illius erant, ne ipse ascenderet Ierusalem.
12 ne ascenderet Hierosolymam
Tunc respondit Paulus: “ Quid facitis flentes et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari sed et mori in Ierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu ”.
13 Tunc respondit Paulus et dixit
14Et cum ei suadere non possemus, quievimus dicentes: “ Domini voluntas fiat! ”.

Post dies autem istos praeparati ascendebamus Hierosolymam;
15 ascendebamus Hierusalem
16venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum adducentes apud quem hospitaremur, Mnasonem quendam Cyprium, antiquum discipulum.

17Et cum venissemus Hierosolymam, libenter exceperunt nos fratres.
Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum, omnesque collecti sunt presbyteri.
18 omnesque collecti sunt seniores
19Quos cum salutasset, narrabat per singula, quae fecisset Deus in gentibus per ministerium ipsius.
At illi cum audissent, glorificabant Deum dixeruntque ei: “ Vides, frater, quot milia sint in Iudaeis, qui crediderunt, et omnes aemulatores sunt legis;
20 magnificabant Deum
audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse omnes, qui per gentes sunt, Iudaeos, dicens non debere circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudines ambulare.
21 eorum qui per gentes sunt Iudaeorum | secundum consuetudinem ingredi
Quid ergo est? Utique audient te supervenisse.
22 Utique oportet convenire multitudinem audient enim te supervenisse
23Hoc ergo fac, quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quattuor votum habentes super se;
his assumptis, sanctifica te cum illis et impende pro illis, ut radant capita, et scient omnes quia, quae de te audierunt, nihil sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem.
24 et inpende in illis | quae de te audierunt falsa sunt
De his autem, qui crediderunt, gentibus nos scripsimus iudicantes, ut abstineant ab idolothyto et sanguine et suffocato et fornicatione ”.
25 crediderut ex gentibus | ut abstineant se ab idolis immolato et sanguine

26Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio.

Dum autem septem dies consummarentur, hi, qui de Asia erant, Iudaei cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem turbam et iniecerunt ei manus
27 concitaverunt omnem populum
clamantes: “ Viri Israelitae, adiuvate! Hic est homo, qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens, insuper et Graecos induxit in templum et polluit sanctum locum istum ”.
28 insuper et gentiles induxit in templum et violavit sanctum locum istum
Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem aestimabant quoniam in templum induxisset Paulus.
29 quem aestimaverunt quoniam
30Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi, et apprehendentes Paulum trahebant eum extra templum, et statim clausae sunt ianuae.
31Quaerentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Ierusalem,
32qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decucurrit ad illos; qui cum vidissent tribunum et milites, cessaverunt percutere Paulum.
33Tunc accedens tribunus apprehendit eum et iussit alligari catenis duabus et interrogabat quis esset et quid fecisset.
34Alii autem aliud clamabant in turba; et cum non posset certum cognoscere prae tumultu, iussit duci eum in castra.
Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim turbae;
35 propter vim populi
sequebatur enim multitudo populi clamantes: “ Tolle eum! ”.
36 multitudo populi clamans tolle eum

37Et cum coepisset induci in castra, Paulus dicit tribuno: “ Si licet mihi loqui aliquid ad te? ”. Qui dixit: “ Graece nosti?
38Nonne tu es Aegyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti et eduxisti in desertum quattuor milia virorum sicariorum? ”.
Et dixit Paulus: “ Ego homo sum quidem Iudaeus a Tarso Ciliciae, non ignotae civitatis municeps; rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum ”.
39 et dixit ad eum Paulus
40Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem et, magno silentio facto, allocutus est Hebraea lingua dicens:

Note al testo

4 ascenderet
5 in litore oravimus
6 et cum valefecissemus invicem ascendimus in navem
7 descendimus Ptolomaida
10 Et cum moraremur per dies aliquot
11 tulit zonam Pauli et alligans sibi
12 ne ascenderet Hierosolymam
13 Tunc respondit Paulus et dixit
15 ascendebamus Hierusalem
18 omnesque collecti sunt seniores
20 magnificabant Deum
21 eorum qui per gentes sunt Iudaeorum | secundum consuetudinem ingredi
22 Utique oportet convenire multitudinem audient enim te supervenisse
24 et inpende in illis | quae de te audierunt falsa sunt
25 crediderut ex gentibus | ut abstineant se ab idolis immolato et sanguine
27 concitaverunt omnem populum
28 insuper et gentiles induxit in templum et violavit sanctum locum istum
29 quem aestimaverunt quoniam
35 propter vim populi
36 multitudo populi clamans tolle eum
39 et dixit ad eum Paulus