Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Actus Apostolorum - 26

Actus Apostolorum

26 1Agrippa vero ad Paulum ait: “ Permittitur tibi loqui pro temetipso ”. Tunc Paulus, extenta manu, coepit rationem reddere:
2“ De omnibus, quibus accusor a Iudaeis, rex Agrippa, aestimo me beatum, apud te cum sim defensurus me hodie,
3maxime te sciente omnia, quae apud Iudaeos sunt consuetudines et quaestiones; propter quod obsecro patienter me audias.
Et quidem vitam meam a iuventute, quae ab initio fuit in gente mea et in Hierosolymis, noverunt omnes Iudaei,
4 in gente mea in Hierosolymis
praescientes me ab initio, si velint testimonium perhibere, quoniam secundum diligentissimam sectam nostrae religionis vixi pharisaeus.
5 quoniam secundum certissimam sectam
Et nunc propter spem eius, quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto iudicio subiectus,
6 Et nunc in spe quae ad patres nostros
in quam duodecim tribus nostrae cum perseverantia nocte ac die deservientes sperant devenire; de qua spe accusor a Iudaeis, rex!
7 duodecim tribus nostrae nocte ac die
8Quid incredibile iudicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat?

9Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere;
10quod et feci Hierosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta, et cum occiderentur, detuli sententiam,
et per omnes synagogas frequenter puniens eos compellebam blasphemare, et abundantius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates.
11 et amplius insaniens in eos

12In quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum,
die media in via vidi, rex, de caelo supra splendorem solis circumfulgens me lumen et eos, qui mecum simul ibant;
13 circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant
omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi Hebraica lingua: “Saul, Saul, quid me persequeris? Durum est tibi contra stimulum calcitrare”.
14 Saule Saule
15Ego autem dixi: “Quis es, Domine?”. Dominus autem dixit: “Ego sum Iesus, quem tu persequeris.
16Sed exsurge et sta super pedes tuos; ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum et testem eorum, quae vidisti, et eorum, quibus apparebo tibi,
eripiens te de populo et de gentibus, in quas ego mitto te
17 de populo et gentibus in quas nunc ego mitto te
aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctificatos per fidem, quae est in me”.
18 et sortem inter sanctos per fidem

19Unde, rex Agrippa, non fui incredulus caelestis visionis,
20sed his, qui sunt Damasci primum et Hierosolymis, et in omnem regionem Iudaeae et gentibus annuntiabam, ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes.
21Hac ex causa me Iudaei, cum essem in templo comprehensum, tentabant interficere.
Auxilium igitur assecutus a Deo usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori, nihil extra dicens quam ea, quae Prophetae sunt locuti futura esse et Moyses:
22 Auxilio autem adiutus Dei
23si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum lumen annuntiaturus est populo et gentibus ”.

Sic autem eo rationem reddente, Festus magna voce dixit: “ Insanis, Paule; multae te litterae ad insaniam convertunt! ”.
24 Haec loquente eo et rationem reddente Festus magna voce dixit
25At Paulus: “ Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba eloquor.
Scit enim de his rex, ad quem et audenter loquor; latere enim eum nihil horum arbitror, neque enim in angulo hoc gestum est.
26 ad quem et constanter loquor | in angulo quicquam horum gestum est
27Credis, rex Agrippa, Prophetis? Scio quia credis ”.
28Agrippa autem ad Paulum: “ In modico suades me Christianum fieri! ”.
Et Paulus: “ Optarem apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos, qui audiunt me hodie, fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his! ”.
29 opto apud Deum | qui audiunt hodie

30Et exsurrexit rex et praeses et Berenice et qui assidebant eis;
et cum secessissent, loquebantur ad invicem dicentes: “ Nihil morte aut vinculis dignum quid facit homo iste ”.
31 dicentes quia
32Agrippa autem Festo dixit: “ Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Caesarem ”.

Note al testo

4 in gente mea in Hierosolymis
5 quoniam secundum certissimam sectam
6 Et nunc in spe quae ad patres nostros
7 duodecim tribus nostrae nocte ac die
11 et amplius insaniens in eos
13 circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant
14 Saule Saule
17 de populo et gentibus in quas nunc ego mitto te
18 et sortem inter sanctos per fidem
22 Auxilio autem adiutus Dei
24 Haec loquente eo et rationem reddente Festus magna voce dixit
26 ad quem et constanter loquor | in angulo quicquam horum gestum est
29 opto apud Deum | qui audiunt hodie
31 dicentes quia