Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Actus Apostolorum - 27

Actus Apostolorum

27 Ut autem iudicatum est navigare nos in Italiam, tradiderunt et Paulum et quosdam alios vinctos centurioni nomine Iulio, cohortis Augustae.
1 eum navigare in Italiam et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni
2Ascendentes autem navem Hadramyttenam, incipientem navigare circa Asiae loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi;
sequenti autem die devenimus Sidonem, et humane tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere.
3 devenimus Sidonem humane autem tractans
4Et inde cum sustulissemus, subnavigavimus Cypro, propterea quod essent venti contrarii,
et pelagus Ciliciae et Pamphyliae navigantes venimus Myram, quae est Lyciae.
5 venimus Lystram quae est Lyciae
6Et ibi inveniens centurio navem Alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eam.
Et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum, prohibente nos vento, subnavigavimus Cretae secundum Salmonem,
7 adnivigavimus Cretae secundum Salmonem
et vix iuxta eam navigantes venimus in locum quendam, qui vocatur Boni Portus, cui iuxta erat civitas Lasaea.
8 et vix iuxta navigantes venimus | cui iuxta erat civitas Thalassa
Multo autem tempore peracto, et cum iam non esset tuta navigatio, eo quod et ieiunium iam praeterisset, monebat Paulus
9 et ieiunium iam praeterisset consolabatur Paulus
10dicens eis: “ Viri, video quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio ”.
11Centurio autem gubernatori et nauclero magis credebat quam his, quae a Paulo dicebantur.
Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium enavigare inde, si quo modo possent devenientes Phoenicen hiemare, portum Cretae respicientem ad africum et ad caurum.
12 consilium navigare inde | et ad chorum

Aspirante autem austro, aestimantes propositum se tenere, cum sustulissent, propius legebant Cretam.
13 cum sustulissent de Asson legebant Cretam
14Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus, qui vocatur euroaquilo;
15cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur.
Insulam autem quandam decurrentes, quae vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham,
16 quae vocatur Caudam
qua sublata, adiutoriis utebantur accingentes navem; et timentes, ne in Syrtim inciderent, submisso vase, sic ferebantur.
17 accingentes navem timentes ne in Syrtim inciderent
18Valide autem nobis tempestate iactatis, sequenti die iactum fecerunt
19et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt.
Neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, iam auferebatur spes omnis salutis nostrae.
20 iam ablata erat spes omnis salutis nostrae

21Et cum multa ieiunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum dixit: “ Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturam.
Et nunc suadeo vobis bono animo esse, nulla enim amissio animae erit ex vobis praeterquam navis;
22 amissio enim nullius animae erit
astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cuius sum ego, cui et deservio,
23 cuius sum ego et cui deservio
24dicens: “Ne timeas, Paule; Caesari te oportet assistere, et ecce donavit tibi Deus omnes, qui navigant tecum”.
25Propter quod bono animo estote, viri; credo enim Deo quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi.
In insulam autem quandam oportet nos incidere ”.
26 oportet nos devenire

Sed posteaquam quarta decima nox supervenit, cum ferremur in Hadria, circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem.
27 navigantibus nobis in Hadria
Qui submittentes bolidem invenerunt passus viginti et pusillum inde separati et rursum submittentes invenerunt passus quindecim;
28 qui submittentes invenerunt | separati invenerunt passus quindecim
29timentes autem, ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes ancoras quattuor optabant diem fieri.
Nautis vero quaerentibus fugere de navi, cum demisissent scapham in mare sub obtentu, quasi a prora inciperent ancoras extendere,
30 cum misissent scapham
31dixit Paulus centurioni et militibus: “ Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis ”.
32Tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam excidere.

Donec autem lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens: “ Quarta decima hodie die exspectantes ieiuni permanetis nihil accipientes;
33 et cum lux inciperet fieri
propter quod rogo vos accipere cibum, hoc enim pro salute vestra est, quia nullius vestrum capillus de capite peribit ”.
34 accipere cibum pro salute vestra
Et cum haec dixisset et sumpsisset panem, gratias egit Deo in conspectu omnium et, cum fregisset, coepit manducare.
35 Et cum haec dixisset sumens panem
36Animaequiores autem facti omnes et ipsi assumpserunt cibum.
37Eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex.
38Et satiati cibo alleviabant navem iactantes triticum in mare.

39Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant, sinum vero quendam considerabant habentem litus, in quem cogitabant si possent eicere navem.
Et cum ancoras abstulissent, committebant mari simul laxantes iuncturas gubernaculorum et, levato artemone, secundum flatum aurae tendebant ad litus.
40 committebant se mari
Et cum incidissent in locum dithalassum, impegerunt navem; et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi fluctuum.
41 Et cum incidissemus in locum bithalassum | puppis vero solvebatur a vi maris
42Militum autem consilium fuit, ut custodias occiderent, ne quis, cum enatasset, effugeret;
centurio autem volens servare Paulum prohibuit eos a consilio iussitque eos, qui possent natare, mittere se primos et ad terram exire
43 volens servare Paulum prohibuit fieri | mittere se primos et evadere
et ceteros, quosdam in tabulis, quosdam vero super ea, quae de navi essent; et sic factum est ut omnes evaderent ad terram.
44 et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea | ut omnes animae

Note al testo

1 eum navigare in Italiam et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni
3 devenimus Sidonem humane autem tractans
5 venimus Lystram quae est Lyciae
7 adnivigavimus Cretae secundum Salmonem
8 et vix iuxta navigantes venimus | cui iuxta erat civitas Thalassa
9 et ieiunium iam praeterisset consolabatur Paulus
12 consilium navigare inde | et ad chorum
13 cum sustulissent de Asson legebant Cretam
16 quae vocatur Caudam
17 accingentes navem timentes ne in Syrtim inciderent
20 iam ablata erat spes omnis salutis nostrae
22 amissio enim nullius animae erit
23 cuius sum ego et cui deservio
26 oportet nos devenire
27 navigantibus nobis in Hadria
28 qui submittentes invenerunt | separati invenerunt passus quindecim
30 cum misissent scapham
33 et cum lux inciperet fieri
34 accipere cibum pro salute vestra
35 Et cum haec dixisset sumens panem
40 committebant se mari
41 Et cum incidissemus in locum bithalassum | puppis vero solvebatur a vi maris
43 volens servare Paulum prohibuit fieri | mittere se primos et evadere
44 et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea | ut omnes animae