Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Actus Apostolorum - 28

Actus Apostolorum

28 Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita insula vocatur.
1 quia Militene insula vocatur
Barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis; accensa enim pyra, suscipiebant nos omnes propter imbrem, qui imminebat et frigus.
2 accensa enim pyra reficiebant nos omnes
3Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et imposuisset super ignem, vipera, a calore cum processisset, invasit manum eius.
Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius, ad invicem dicebant: “ Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, Ultio non permisit vivere ”.
4 non sinit vivere
5Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est;
at illi exspectabant eum in tumorem convertendum aut subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se dicebant eum esse deum.
6 at illi existimabant eum | et subito | Diu autem illis sperantibus

In locis autem illis erant praedia principis insulae nomine Publii, qui nos suscipiens triduo benigne hospitio recepit.
7 benigne exhibuit
Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere, ad quem Paulus intravit et, cum orasset et imposuisset ei manus, sanavit eum.
8 et inposuisset ei manus salvavit eum
Quo facto et ceteri, qui in insula habebant infirmitates, accedebant et curabantur;
9 Quo facto et omnes qui in insula
10qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus imposuerunt, quae necessaria erant.

11Post menses autem tres navigavimus in navi Alexandrina, quae in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum.
12Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo;
inde solventes devenimus Rhegium. Et post unum diem, superveniente austro, secunda die venimus Puteolos,
13 inde circumlegentes devenimus Regium. Et post unum diem flante austro
14ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem; et sic venimus Romam.
Et inde cum audissent de nobis fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tres Tabernas; quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam.
15 Et inde cum audissent fratres | et Tribus Tabernis

Cum introissemus autem Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite.
16 Cum venissemus autem Romam
Factum est autem ut post tertium diem convocaret primos Iudaeorum; cumque convenissent dicebat eis: “ Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens aut mores paternos, vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum,
17 post tertium autem diem convocavit
qui cum interrogationem de me habuissent, volebant dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me;
18 voluerunt me dimittere
19contradicentibus autem Iudaeis, coactus sum appellare Caesarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare.
20Propter hanc igitur causam rogavi vos videre et alloqui; propter spem enim Israel catena hac circumdatus sum ”.
21At illi dixerunt ad eum: “ Nos neque litteras accepimus de te a Iudaea, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum.
22Rogamus autem a te audire quae sentis, nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur ”.

23Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plures, quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex Lege Moysis et Prophetis a mane usque ad vesperam.
24Et quidam credebant his, quae dicebantur, quidam vero non credebant;
cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum: “ Bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres vestros
25 dicente Paulo unum verbum quia | ad patres nostros
dicens:
Vade ad populum istum et dic:
Auditu audietis et non intellegetis,
et videntes videbitis et non perspicietis.
26 aure audietis et non intellegetis

Incrassatum est enim cor populi huius,
et auribus graviter audierunt
et oculos suos compresserunt,
ne forte videant oculis
et auribus audiant
et corde intellegant et convertantur,
et sanabo illos
”.
27 et sanem illos

28Notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei; ipsi et audient! ”.
 
29 Clem.: Et cum haec dixisset exierunt ab eo Iudaei multam habentes inter se quaestionem

30Mansit autem biennio toto in suo conducto; et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum,
31praedicans regnum Dei et docens quae sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione.

Note al testo

1 quia Militene insula vocatur
2 accensa enim pyra reficiebant nos omnes
4 non sinit vivere
6 at illi existimabant eum | et subito | Diu autem illis sperantibus
7 benigne exhibuit
8 et inposuisset ei manus salvavit eum
9 Quo facto et omnes qui in insula
13 inde circumlegentes devenimus Regium. Et post unum diem flante austro
15 Et inde cum audissent fratres | et Tribus Tabernis
16 Cum venissemus autem Romam
17 post tertium autem diem convocavit
18 voluerunt me dimittere
25 dicente Paulo unum verbum quia | ad patres nostros
26 aure audietis et non intellegetis
27 et sanem illos
29 Clem.: Et cum haec dixisset exierunt ab eo Iudaei multam habentes inter se quaestionem