Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Actus Apostolorum - 7

Actus Apostolorum

7 1Dixit autem princeps sacerdotum: “ Si haec ita se habent? ”.
Qui ait: “ Viri fratres et patres, audite. Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham, cum esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charran,
2 cum esset in Mesopotamiam | in Charram
3et dixit ad illum: “Exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram, quam tibi monstravero”.
Tunc egressus de terra Chaldaeorum habitavit in Charran. Et inde, postquam mortuus est pater eius, transtulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitatis,
4 tunc exiit de terra Chaldaeorum et habitavit in Charram
5et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum, cum non haberet filium.
Locutus est autem sic Deus: “Erit semen eius accola in terra aliena, et servituti eos subicient et male tractabunt annis quadringentis;
6 Locutus est autem Deus quia | et male tractabunt eos annis quadringentis
7et gentem, cui servierint, iudicabo ego, dixit Deus, et post haec exibunt et deservient mihi in loco isto”.
8Et dedit illi testamentum circumcisionis; et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava, et Isaac Iacob, et Iacob duodecim patriarchas.
9Et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum; et erat Deus cum eo
10et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Aegypti, et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam.
11Venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna, et non inveniebant cibos patres nostri.
12Cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto, misit patres nostros primum;
et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis, et manifestatum est pharaoni genus Ioseph.
13 et manifestatum est Pharaoni genus eius
14Mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque,
15et descendit Iacob in Aegyptum. Et defunctus est ipse et patres nostri,
et translati sunt in Sichem et positi sunt in sepulcro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemmor in Sichem.
16 a filiis Emmor filii Sychem

17Cum appropinquaret autem tempus repromissionis, quam confessus erat Deus Abrahae, crevit populus et multiplicatus est in Aegypto,
quoadusque surrexit rex alius super Aegypto, qui non sciebat Ioseph.
18 rex alius in Aegypto
Hic circumveniens genus nostrum, afflixit patres, ut exponerent infantes suos, ne vivi servarentur.
19 ut exponerent infantes suos ne vivificarentur
Eodem tempore natus est Moyses et erat formosus coram Deo; qui nutritus est tribus mensibus in domo patris.
20 Moses et fuit gratus Deo | in domo patris sui
21Exposito autem illo, sustulit eum filia pharaonis et enutrivit eum sibi in filium;
et eruditus est Moyses in omni sapientia Aegyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suis.
22 Moses omni sapientia Aegyptiorum
23Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor eius, ut visitaret fratres suos filios Israel.
Et cum vidisset quendam iniuriam patientem, vindicavit et fecit ultionem ei, qui opprimebatur, percusso Aegyptio.
24 vindicavit illum et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat
25Existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis, at illi non intellexerunt.
Atque sequenti die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens: “Viri, fratres estis; ut quid nocetis alterutrum?”.
26 Sequenti vero die
27Qui autem iniuriam faciebat proximo, reppulit eum dicens: “Quis te constituit principem et iudicem super nos?
28Numquid interficere me tu vis, quemadmodum interfecisti heri Aegyptium?”.
Fugit autem Moyses propter verbum istud et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos.
29 Fugit autem Moses in verbo isto | Madiam

Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sinai angelus in ignis flamma rubi.
30 angelus in igne flammae rubi
Moyses autem videns admirabatur visum; accedente autem illo, ut consideraret, facta est vox Domini:
31 Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo
Ego Deus patrum tuorum, Deus Abraham et Isaac et Iacob”. Tremefactus autem Moyses non audebat considerare.
32 Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob
33Dixit autem illi Dominus: “Solve calceamentum pedum tuorum; locus enim, in quo stas, terra sancta est.
Videns vidi afflictionem populi mei, qui est in Aegypto, et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos; et nunc veni, mittam te in Aegyptum”.
34 et nunc veni et mittam te

35Hunc Moysen, quem negaverunt dicentes: “Quis te constituit principem et iudicem?”, hunc Deus et principem et redemptorem misit cum manu angeli, qui apparuit illi in rubo.
36Hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta.
37Hic est Moyses, qui dixit filiis Israel: “Prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me”.
Hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sinai et cum patribus nostris, qui accepit verba viva dare nobis,
38 qui accepit verba vitae dare nobis
cui noluerunt oboedire patres nostri, sed reppulerunt et aversi sunt in cordibus suis in Aegyptum
39 et aversi sunt cordibus suis
40dicentes ad Aaron: “Fac nobis deos, qui praecedant nos; Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Aegypti, nescimus quid factum sit ei”.
41Et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam simulacro et laetabantur in operibus manuum suarum.
Convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli, sicut scriptum est in libro Prophetarum:
Numquid victimas et hostias obtulistis mihi
annis quadraginta in deserto, domus Israel?
42 victimas aut hostias

Et suscepistis tabernaculum Moloch
et sidus dei vestri Rhaephan,
figuras, quas fecistis
ad adorandum eas.
Et transferam vos trans
Babylonem”.
43 figuras quas fecistis adorare eas

Tabernaculum testimonii erat patribus nostris in deserto, sicut disposuit, qui loquebatur ad Moysen, ut faceret illud secundum formam, quam viderat;
44 Tabernaculum testimonii fuit | sicut disposuit loquens ad Mosen
45quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium, quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David,
qui invenit gratiam ante Deum et petiit, ut inveniret tabernaculum domui Iacob.
46 ut inveniret tabernaculum Deo Iacob
47Salomon autem aedificavit illi domum.
Sed non Altissimus in manufactis habitat, sicut propheta dicit:
48 sed non Excelsus

Caelum mihi thronus est,
terra autem scabellum pedum meorum.
Quam domum aedificabitis mihi, dicit Dominus,
aut quis locus requietionis meae?
49 Caelum mihi sedis est | aut quis locus requietionis meae est

50Nonne manus mea fecit haec omnia?”.

Duri cervice et incircumcisi cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis, sicut patres vestri et vos.
51 dura cervice
52Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos, qui praenuntiabant de adventu Iusti, cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis,
qui accepistis legem in dispositionibus angelorum et non custodistis ”.
53 qui accepistis legem in dispositionem angelorum

54Audientes autem haec, dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum.
55Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei
56et ait: “ Ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei ”.
Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unanimiter in eum
57 et eicientes eum extra civitatem lapidabant
58et eicientes extra civitatem lapidabant. Et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis, qui vocabatur Saulus.
59Et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem: “ Domine Iesu, suscipe spiritum meum ”.
Positis autem genibus clamavit voce magna: “ Domine, ne statuas illis hoc peccatum ”; et cum hoc dixisset, obdormivit.
60 Clem.: obdormivit in Domino

Note al testo

2 cum esset in Mesopotamiam | in Charram
4 tunc exiit de terra Chaldaeorum et habitavit in Charram
6 Locutus est autem Deus quia | et male tractabunt eos annis quadringentis
13 et manifestatum est Pharaoni genus eius
16 a filiis Emmor filii Sychem
18 rex alius in Aegypto
19 ut exponerent infantes suos ne vivificarentur
20 Moses et fuit gratus Deo | in domo patris sui
22 Moses omni sapientia Aegyptiorum
24 vindicavit illum et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat
26 Sequenti vero die
29 Fugit autem Moses in verbo isto | Madiam
30 angelus in igne flammae rubi
31 Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo
32 Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob
34 et nunc veni et mittam te
38 qui accepit verba vitae dare nobis
39 et aversi sunt cordibus suis
42 victimas aut hostias
43 figuras quas fecistis adorare eas
44 Tabernaculum testimonii fuit | sicut disposuit loquens ad Mosen
46 ut inveniret tabernaculum Deo Iacob
48 sed non Excelsus
49 Caelum mihi sedis est | aut quis locus requietionis meae est
51 dura cervice
53 qui accepistis legem in dispositionem angelorum
57 et eicientes eum extra civitatem lapidabant
60 Clem.: obdormivit in Domino