Nova Vulgata - Novum Testamentum - Apocalypsis Ioannis - 3
Apocalypsis Ioannis
3 Et angelo ecclesiae, quae est Sardis, scribe:Haec dicit, qui habet septem spiritus Dei et septem stellas: Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es. 2Esto vigilans et confirma cetera, quae moritura erant, non enim invenio opera tua plena coram Deo meo; 3in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris, et serva et paenitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam tamquam fur, et nescies qua hora veniam ad te. 4Sed habes pauca nomina in Sardis, qui non inquinaverunt vestimenta sua et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt. 5Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius.
6Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
Et angelo ecclesiae, quae est Philadelphiae, scribe:
Haec dicit Sanctus, Verus, qui habet clavem David, qui aperit, et nemo claudet; et claudit, et nemo aperit:
13Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
Et angelo ecclesiae, quae est Laodiciae, scribe:
Haec dicit Amen, testis fidelis et verus, principium creaturae Dei: 15Scio opera tua, quia neque frigidus es neque calidus. Utinam frigidus esses aut calidus! Sic quia tepidus es et nec calidus nec frigidus, incipiam te evomere ex ore meo. Quia dicis: “Dives sum et locupletatus et nullius egeo”, et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus, suadeo tibi emere a me aurum igne probatum, ut locuples fias et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuae, et collyrium ad inunguendum oculos tuos ut videas. 19Ego, quos amo, arguo et castigo. Aemulare ergo et paenitentiam age. 20Ecce sto ad ostium et pulso. Si quis audierit vocem meam et aperuerit ianuam, introibo ad illum et cenabo cum illo, et ipse mecum. 21Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius.
22Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis ”.
Note al testo