Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Hebraeos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 6
Ad Hebraeos Epistula Sancti Pauli Apostoli
6 Quapropter praetermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur, non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum, 2baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni. 3Et hoc faciemus siquidem permiserit Deus.4Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti et bonum gustaverunt Dei verbum virtutesque saeculi venturi et prolapsi sunt, rursus renovari ad paenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei et ostentui habentes. Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam opportunam illis, propter quos et colitur, accipit benedictionem a Deo; proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima, cuius finis in combustionem.
9Confidimus autem de vobis, dilectissimi, meliora et viciniora saluti, tametsi ita loquimur; non enim iniustus Deus, ut obliviscatur operis vestri et dilectionis, quam ostendistis nomini ipsius, qui ministrastis sanctis et ministratis. 11Cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem, ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide et patientia hereditant promissiones. 13Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem iuraret maiorem, iuravit per semetipsum dicens: “ Utique benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te”; 15et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem. 16Homines enim per maiorem sui iurant, et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum; in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus immobilitatem consilii sui, se interposuit iure iurando, ut per duas res immobiles, in quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solacium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, 19quam sicut ancoram habemus animae, tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis, 20ubi praecursor pro nobis introivit Iesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum.
Note al testo