Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 11
Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli
11 1Dico ergo: Numquid repulit Deus populum suum? Absit! Nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham, tribu Beniamin. 2Non reppulit Deus plebem suam, quam praescivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? Quemadmodum interpellat Deum adversus Israel: 3“ Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam ”.4Sed quid dicit illi responsum divinum?
“ Reliqui mihi septem milia virorum, qui non curvaverunt genu Baal ”.
5Sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt. Si autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia.
Quid ergo? Quod quaerit Israel, hoc non est consecutus, electio autem consecuta est; ceteri vero excaecati sunt, sicut scriptum est:
“ Dedit illis Deus spiritum soporis,
oculos, ut non videant,
et aures, ut non audiant,
usque in hodiernum diem ”.
9Et David dicit:
“ Fiat mensa eorum in laqueum et in captionem
et in scandalum et in retributionem illis.
10Obscurentur oculi eorum, ne videant,
et dorsum illorum semper incurva! ”.
Dico ergo: Numquid sic offenderunt, ut caderent? Absit! Sed illorum casu salus gentibus, ut illi ad aemulationem adducantur. Quod si casus illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium, quanto magis plenitudo eorum!
Vobis autem dico gentibus: Quantum quidem ego sum gentium apostolus, ministerium meum honorifico, 14si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis. 15Si enim amissio eorum reconciliatio est mundi, quae assumptio nisi vita ex mortuis? Quod si primitiae sanctae sunt, et massa; et si radix sancta, et rami. Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem, cum oleaster esses, insertus es in illis et consocius radicis pinguedinis olivae factus es, 18noli gloriari adversus ramos; quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te.
19Dices ergo: “ Fracti sunt rami, ut ego inserar ”. Bene; incredulitate fracti sunt, tu autem fide stas. Noli altum sapere, sed time: 21si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat.
22Vide ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem, qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris. 23Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur; potens est enim Deus iterum inserere illos! Nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam, quanto magis hi, qui secundum naturam sunt, inserentur suae olivae. 25Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non sitis vobis ipsis sapientes, quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fiet, sicut scriptum est:
“ Veniet ex Sion, qui eripiat,
avertet impietates ab Iacob;
27et hoc illis a me testamentum,
cum abstulero peccata eorum ”.
28Secundum evangelium quidem inimici propter vos, secundum electionem autem carissimi propter patres; 29sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei! Sicut enim aliquando vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem, ita et isti nunc non crediderunt propter vestram misericordiam, ut et ipsi nunc misericordiam consequantur. Conclusit enim Deus omnes in incredulitatem, ut omnium misereatur!
O altitudo divitiarum et sapientiae et scientiae Dei! Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius!
34Quis enim cognovit sensum Domini?
Aut quis consiliarius eius fuit?
35Aut quis prior dedit illi,
et retribuetur ei?
Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipsum omnia. Ipsi gloria in saecula. Amen.
Note al testo