Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 7

Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli

7 1An ignoratis, fratres — scientibus enim legem loquor — quia lex in homine dominatur, quanto tempore vivit?
Nam quae sub viro est mulier, viventi viro alligata est lege; si autem mortuus fuerit vir, soluta est a lege viri.
2 vivente viro alligata est legi
Igitur vivente viro vocabitur adultera, si fuerit alterius viri; si autem mortuus fuerit vir, libera est a lege, ut non sit adultera, si fuerit alterius viri.
3 si fuerit cum alio viro | vir eius liberata est a lege | si fuerit cum alio viro
Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius, eius qui ex mortuis suscitatus est, ut fructificaremus Deo.
4 ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit
Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti;
5 quae per legem erant
nunc autem soluti sumus a lege, mortui ei, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate Spiritus et non in vetustate litterae.
6 morientes in quo

7Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit! Sed peccatum non cognovi nisi per legem, nam concupiscentiam nescirem nisi lex diceret: “ Non concupisces ”.
8Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam; sine lege enim peccatum mortuum erat.
9Ego autem vivebam sine lege aliquando; sed, cum venisset mandatum, peccatum revixit,
10ego autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem;
11nam peccatum, occasione accepta, per mandatum seduxit me et per illud occidit.

12Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum.
13Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit! Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem; ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum.

14Scimus enim quod lex spiritalis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato.
15Quod enim operor, non intellego; non enim, quod volo, hoc ago, sed quod odi, illud facio.
16Si autem, quod nolo, illud facio, consentio legi quoniam bona.
17Nunc autem iam non ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum.
Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; nam velle adiacet mihi, operari autem bonum, non!
18 perficere autem bonum non invenio
Non enim, quod volo bonum, facio, sed, quod nolo malum, hoc ago.
19 bonum hoc facio
Si autem, quod nolo, illud facio, iam non ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum.
20 facio, non ego operor illud
Invenio igitur hanc legem volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adiacet.
21 Invenio igitur legem
22Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem;
23video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis.

24Infelix ego homo! Quis me liberabit de corpore mortis huius?
Gratias autem Deo per Iesum Christum Dominum nostrum! Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati.
25 Gratia Dei

Note al testo

2 vivente viro alligata est legi
3 si fuerit cum alio viro | vir eius liberata est a lege | si fuerit cum alio viro
4 ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit
5 quae per legem erant
6 morientes in quo
18 perficere autem bonum non invenio
19 bonum hoc facio
20 facio, non ego operor illud
21 Invenio igitur legem
25 Gratia Dei