Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 8

Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli

8 Nihil ergo nunc damnationis est his, qui sunt in Christo Iesu;
1 in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant, lex enim
lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit te a lege peccati et mortis.
2 liberavit me
Nam, quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudine carnis peccati et pro peccato, damnavit peccatum in carne,
3 legis in quo | in similitudinem carnis peccati et de peccato
ut iustitia legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum.
4 ut iustificatio legis

Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt; qui vero secundum Spiritum, quae sunt Spiritus.
5 quae sunt Spiritus sentiunt
Nam sapientia carnis mors, sapientia autem Spiritus vita et pax;
6 Nam prudentia carnis mors, prudentia autem Spiritus
7quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum, legi enim Dei non subicitur nec enim potest.
8Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.

9Vos autem in carne non estis sed in Spiritu, si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius.
Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, Spiritus vero vita propter iustitiam.
10 vita propter iustificationem
Quod si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum suum in vobis.
11 qui suscitavit Iesum Christum | propter inhabitantem Spiritum eius in vobis

12Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.
Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem Spiritu opera corporis mortificatis, vivetis.
13 facta carnis mortificatis
Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt.
14 hi filii sunt Dei
Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: “ Abba, Pater! ”.
15 in timore
Ipse Spiritus testimonium reddit una cum spiritu nostro quod sumus filii Dei.
16 reddit spiritui nostro
17Si autem filii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et conglorificemur.
Existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelanda est in nobis.
18 quae revelabitur in nobis

19Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat;
20vanitati enim creatura subiecta est, non volens sed propter eum, qui subiecit, in spem,
21quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei.
Scimus enim quod omnis creatura congemiscit et comparturit usque adhuc;
22 ingemiscit et parturit
non solum autem, sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum exspectantes, redemptionem corporis nostri.
23 non solum autem illa
Spe enim salvi facti sumus; spes autem, quae videtur, non est spes; nam, quod videt, quis sperat?
24 quis quid sperat
25Si autem, quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus.

Similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus;
26 sed ipse Spiritus postulat pro nobis
27qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis.

Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his, qui secundum propositum vocati sunt.
28 vocati sunt sancti
29Nam, quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus;
30quos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit.

31Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos?
Qui Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit?
32 Qui etiam Filio suo
33Quis accusabit adversus electos Dei? Deus, qui iustificat?
Quis est qui condemnet? Christus Iesus, qui mortuus est, immo qui suscitatus est, qui et est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis?
34 immo qui resurrexit

35Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius?
Sicut scriptum est:
Propter te mortificamur tota die,
aestimati sumus ut oves occisionis
».
36 Sicut scriptum est quia

Sed in his omnibus supervincimus per eum, qui dilexit nos.
37 superamus propter eum
Certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque virtutes
38 neque futura neque fortitudines
neque altitudo neque profundum neque alia quaelibet creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro.
39 neque creatura alia

Note al testo

1 in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant, lex enim
2 liberavit me
3 legis in quo | in similitudinem carnis peccati et de peccato
4 ut iustificatio legis
5 quae sunt Spiritus sentiunt
6 Nam prudentia carnis mors, prudentia autem Spiritus
10 vita propter iustificationem
11 qui suscitavit Iesum Christum | propter inhabitantem Spiritum eius in vobis
13 facta carnis mortificatis
14 hi filii sunt Dei
15 in timore
16 reddit spiritui nostro
18 quae revelabitur in nobis
22 ingemiscit et parturit
23 non solum autem illa
24 quis quid sperat
26 sed ipse Spiritus postulat pro nobis
28 vocati sunt sancti
32 Qui etiam Filio suo
34 immo qui resurrexit
36 Sicut scriptum est quia
37 superamus propter eum
38 neque futura neque fortitudines
39 neque creatura alia