Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Lucam - 10

Evangelium Secundum Lucam

10 Post haec autem designavit Dominus alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.
1 Dominus et alios septuaginta duos
Et dicebat illis: “ Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.
2 operarios in messem
3Ite; ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
4Nolite portare sacculum neque peram neque calceamenta et neminem per viam salutaveritis.
5In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: “Pax huic domui”.
6Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illam pax vestra; sin autem, ad vos revertetur.
7In eadem autem domo manete edentes et bibentes, quae apud illos sunt: dignus enim est operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.
8Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate, quae apponuntur vobis,
9et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: “Appropinquavit in vos regnum Dei”.
10In quamcumque civitatem intraveritis, et non receperint vos, exeuntes in plateas eius dicite:
“Etiam pulverem, qui adhaesit nobis ad pedes de civitate vestra, extergimus in vos; tamen hoc scitote quia appropinquavit regnum Dei”.
11 qui adhesit nobis de civitate vestra
12Dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati.

13Vae tibi, Chorazin! Vae tibi, Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes, quae in vobis factae sunt, olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent.
14Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis.

Et tu, Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? Usque ad infernum demergeris!
15 Capharnaum, usque in caelum exaltata

16Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit; qui autem me spernit, spernit eum, qui me misit ”.

17Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes: “ Domine, etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo! ”.
18Et ait illis: “ Videbam Satanam sicut fulgur de caelo cadentem.
19Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici; et nihil vobis nocebit.
20Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur; gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis ”.

21In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto et dixit: “ Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis; etiam, Pater, quia sic placuit ante te.
22Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo scit qui sit Filius nisi Pater, et qui sit Pater nisi Filius et cui voluerit Filius revelare ”.

Et conversus ad discipulos seorsum dixit: “ Beati oculi, qui vident, quae videtis.
23 ad discipulos suos dixit
24Dico enim vobis: Multi prophetae et reges voluerunt videre, quae vos videtis, et non viderunt, et audire, quae auditis, et non audierunt ”.

Et ecce quidam legis peritus surrexit tentans illum dicens: “ Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? ”.
25 temptans illum et dicens
26At ille dixit ad eum: “ In Lege quid scriptum est? Quomodo legis? ”.
Ille autem respondens dixit: “ Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut teipsum ”.
27 Ille respondens
28Dixitque illi: “ Recte respondisti; hoc fac et vives ”.
29Ille autem, volens iustificare seipsum, dixit ad Iesum: “ Et quis est meus proximus? ”.

30Suscipiens autem Iesus dixit: “ Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum et, plagis impositis, abierunt, semivivo relicto.
31Accidit autem, ut sacerdos quidam descenderet eadem via et, viso illo, praeterivit;
32similiter et Levita, cum esset secus locum et videret eum, pertransiit.
33Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum et videns eum misericordia motus est,
34et appropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum; et imponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit.
35Et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait: “Curam illius habe, et, quodcumque supererogaveris, ego, cum rediero, reddam tibi”.
36Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones? ”.
37At ille dixit: “ Qui fecit misericordiam in illum ”. Et ait illi Iesus: “ Vade et tu fac similiter ”.

Cum autem irent, ipse intravit in quoddam castellum, et mulier quaedam Martha nomine excepit illum.
38 Factum est autem dum irent et ipse itravit | excepit illum in domum suam
39Et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius.
40Martha autem satagebat circa frequens ministerium; quae stetit et ait: “ Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi, ut me adiuvet ”.
41Et respondens dixit illi Dominus: “ Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima,
porro unum est necessarium; Maria enim optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea ”.
42 Maria optimam partem elegit

Note al testo

1 Dominus et alios septuaginta duos
2 operarios in messem
11 qui adhesit nobis de civitate vestra
15 Capharnaum, usque in caelum exaltata
23 ad discipulos suos dixit
25 temptans illum et dicens
27 Ille respondens
38 Factum est autem dum irent et ipse itravit | excepit illum in domum suam
42 Maria optimam partem elegit