Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Lucam - 23

Evangelium Secundum Lucam

23 1Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum.
Coeperunt autem accusare illum dicentes: “ Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dare Caesari et dicentem se Christum regem esse ”.
2 tributa dari
3Pilatus autem interrogavit eum dicens: “ Tu es rex Iudaeorum? ”. At ille respondens ait: “ Tu dicis ”.
4Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: “ Nihil invenio causae in hoc homine ”.
5At illi invalescebant dicentes: “ Commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc! ”.

Pilatus autem audiens interrogavit si homo Galilaeus esset
6 audiens Galilaeam
7et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus.
Herodes autem, viso Iesu, gavisus est valde: erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audiret de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.
8 audiret multa de illo
9Interrogabat autem illum multis sermonibus; at ipse nihil illi respondebat.
10Stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum.
11Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et illusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum.
Facti sunt autem amici inter se Herodes et Pilatus in ipsa die, nam antea inimici erant ad invicem.
12 Et facti sunt amici Herodes et Pilatus

13Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe,
14dixit ad illos: “ Obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his, in quibus eum accusatis,
sed neque Herodes: remisit enim illum ad nos. Et ecce nihil dignum morte actum est ei.
15 nam remisi vos ad illum
16Emendatum ergo illum dimittam ”.
 
17 Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum (cfr. Mt 17, 15)

Exclamavit autem universa turba dicens: “ Tolle hunc et dimitte nobis Barabbam! ”,
18 Exclamavit autem simul universa turba
19qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.

20Iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum,
21at illi succlamabant dicentes: “ Crucifige, crucifige illum! ”.
22Ille autem tertio dixit ad illos: “ Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis invenio in eo; corripiam ergo illum et dimittam ”.
23At illi instabant vocibus magnis postulantes, ut crucifigeretur, et invalescebant voces eorum.
24Et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum:
dimisit autem eum, qui propter seditionem et homicidium missus fuerat in carcerem, quem petebant, Iesum vero tradidit voluntati eorum.
25 Dimisit autem illis eum | propter homicidium et seditionem

Et cum abducerent eum, apprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et imposuerunt illi crucem portare post Iesum.
26 Et cum ducerent eum

27Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quae plangebant et lamentabant eum.
28Conversus autem ad illas Iesus dixit: “ Filiae Ierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros,
29quoniam ecce venient dies, in quibus dicent: “Beatae steriles et ventres, qui non genuerunt, et ubera, quae non lactaverunt!”.

30Tunc incipient dicere montibus: “Cadite super nos!”, et collibus: “Operite nos!”,
31quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? ”.

32Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.

33Et postquam venerunt in locum, qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum et latrones, unum a dextris et alterum a sinistris.
34Iesus autem dicebat: “ Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt ”.
     Dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes.
Et stabat populus exspectans. Et deridebant illum et principes dicentes: “ Alios salvos fecit; se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus! ”.
35 illum principes cum eis dicentes
Illudebant autem ei et milites accedentes, acetum offerentes illi
36 et acetum offerentes illi
et dicentes: “ Si tu es rex Iudaeorum, salvum te fac! ”.
37 illi dicentes
Erat autem et superscriptio super illum: “ Hic est rex Iudaeorum ”.
38 superscriptio inscripta super illum litteris graecis et latinis et hebraicis (cfr. Io 19, 20)

Unus autem de his, qui pendebant, latronibus blasphemabat eum dicens: “ Nonne tu es Christus? Salvum fac temetipsum et nos! ”.
39 Si tu es Christus
40Respondens autem alter increpabat illum dicens: “ Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es?
41Et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus! Hic vero nihil mali gessit ”.
Et dicebat: “ Iesu, memento mei cum veneris in regnum tuum ”.
42 Et dicebat ad Iesum: Domine, memento mei
Et dixit illi: “ Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso ”.
43 Et dixit illi Iesus

Et erat iam fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universa terra usque in horam nonam,
44 Erat autem fere
45et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.
46Et clamans voce magna Iesus ait: “ Pater, in manus tuas commendo spiritum meum ”; et haec dicens exspiravit.

47Videns autem centurio, quod factum fuerat, glorificavit Deum dicens: “ Vere hic homo iustus erat! ”.
48Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant, quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.

49Stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres, quae secutae erant eum a Galilaea, haec videntes.

50Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio, vir bonus et iustus
— hic non consenserat consilio et actibus eorum — ab Arimathaea civitate Iudaeorum, qui exspectabat regnum Dei,
51 civitate Iudaeae qui exspectabat et ipse
52hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu
53et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.
54Et dies erat Parasceves, et sabbatum illucescebat.
55Subsecutae autem mulieres, quae cum ipso venerant de Galilaea, viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius;
56et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.

Note al testo

2 tributa dari
6 audiens Galilaeam
8 audiret multa de illo
12 Et facti sunt amici Herodes et Pilatus
15 nam remisi vos ad illum
17 Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum (cfr. Mt 17, 15)
18 Exclamavit autem simul universa turba
25 Dimisit autem illis eum | propter homicidium et seditionem
26 Et cum ducerent eum
35 illum principes cum eis dicentes
36 et acetum offerentes illi
37 illi dicentes
38 superscriptio inscripta super illum litteris graecis et latinis et hebraicis (cfr. Io 19, 20)
39 Si tu es Christus
42 Et dicebat ad Iesum: Domine, memento mei
43 Et dixit illi Iesus
44 Erat autem fere
51 civitate Iudaeae qui exspectabat et ipse