Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Lucam - 24

Evangelium Secundum Lucam

24 Prima autem sabbatorum, valde diluculo venerunt ad monumentum portantes, quae paraverant, aromata.
1 Una autem sabbati
2Et invenerunt lapidem revolutum a monumento
3et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu.
Et factum est, dum mente haesitarent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.
4 dum mente consternatae essent
5Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: “ Quid quaeritis viventem cum mortuis?
6Non est hic, sed surrexit. Recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset,
dicens: “Oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere ”.
7 dicens quia
8Et recordatae sunt verborum eius
9et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis Undecim et ceteris omnibus.
Erat autem Maria Magdalene et Ioanna et Maria Iacobi; et ceterae cum eis dicebant ad apostolos haec.
10 et ceterae quae cum eis erant quae dicebant
11Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non credebant illis.
Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola; et rediit ad sua mirans, quod factum fuerat.
12 procumbens vidit linteamina posita et abiit secum mirans

13Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem nomine Emmaus,
14et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus, quae acciderant.
15Et factum est, dum fabularentur et secum quaererent, et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis;
16oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent.
Et ait ad illos: “ Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes? ”. Et steterunt tristes.
17 ambulantes et estis tristes
18Et respondens unus, cui nomen Cleopas, dixit ei: “ Tu solus peregrinus es in Ierusalem et non cognovisti, quae facta sunt in illa his diebus? ”.
Quibus ille dixit: “ Quae? ”. Et illi dixerunt ei: “ De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo,
19 Et dixerunt: de Iesu Nazareno
20et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum.
21Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel; at nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt.
22Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum
23et, non invento corpore eius, venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.
24Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt, sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non viderunt ”.

25Et ipse dixit ad eos: “ O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, quae locuti sunt Prophetae!
Nonne haec oportuit pati Christum et intrare in gloriam suam? ”.
26 et ita intrare
27Et incipiens a Moyse et omnibus Prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant.
28Et appropinquaverunt castello, quo ibant, et ipse se finxit longius ire.
Et coegerunt illum dicentes: “ Mane nobiscum, quoniam advesperascit et inclinata est iam dies ”. Et intravit, ut maneret cum illis.
29 Et intravit cum illis
30Et factum est, dum recumberet cum illis, accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis.
Et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum; et ipse evanuit ab eis.
31 evanuit ex oculis eorum
Et dixerunt ad invicem: “ Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur nobis in via et aperiret nobis Scripturas? ”.
32 dum loqueretur in via
33Et surgentes eadem hora regressi sunt in Ierusalem et invenerunt congregatos Undecim et eos, qui cum ipsis erant,
dicentes: “ Surrexit Dominus vere et apparuit Simoni ”.
34 dicentes quod
35Et ipsi narrabant, quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.

Dum haec autem loquuntur, ipse stetit in medio eorum et dicit eis: “ Pax vobis! ”.
36 Iesus stetit in medio eorum | Pax vobis, ego sum nolite timere
37Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre.
Et dixit eis: “ Quid turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in corda vestra?
38 et cogitationes ascendunt
Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! Palpate me et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere ”.
39 et pedes quia ipse ego | palpate et videte
40Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.
Adhuc autem illis non credentibus prae gaudio et mirantibus, dixit eis: “ Habetis hic aliquid, quod manducetur? ”.
41 non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit
At illi obtulerunt ei partem piscis assi.
42 partem piscis assi et favum mellis
Et sumens, coram eis manducavit.
43 Et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis

44Et dixit ad eos: “ Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in Lege Moysis et Prophetis et Psalmis de me”.
45Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas.
Et dixit eis: “ Sic scriptum est, Christum pati et resurgere a mortuis die tertia,
46 dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati
et praedicari in nomine eius paenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem.
47 paenitentiam et remissionem
Vos estis testes horum.
48 vos autem estis testes horum
Et ecce ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtutem ex alto ”.
49 Et ego mitto

Eduxit autem eos foras usque in Bethaniam et, elevatis manibus suis, benedixit eis.
50 foras in Bethaniam
51Et factum est dum benediceret illis, recessit ab eis et ferebatur in caelum.
Et ipsi adoraverunt eum et regressi sunt in Ierusalem cum gaudio magno
52 et ipsi adorantes regressi sunt
et erant semper in templo benedicentes Deum.
53 laudantes et benedicentes Deum. Amen

Note al testo

1 Una autem sabbati
4 dum mente consternatae essent
7 dicens quia
10 et ceterae quae cum eis erant quae dicebant
12 procumbens vidit linteamina posita et abiit secum mirans
17 ambulantes et estis tristes
19 Et dixerunt: de Iesu Nazareno
26 et ita intrare
29 Et intravit cum illis
31 evanuit ex oculis eorum
32 dum loqueretur in via
34 dicentes quod
36 Iesus stetit in medio eorum | Pax vobis, ego sum nolite timere
38 et cogitationes ascendunt
39 et pedes quia ipse ego | palpate et videte
41 non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit
42 partem piscis assi et favum mellis
43 Et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis
46 dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati
47 paenitentiam et remissionem
48 vos autem estis testes horum
49 Et ego mitto
50 foras in Bethaniam
52 et ipsi adorantes regressi sunt
53 laudantes et benedicentes Deum. Amen