Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Lucam - 3

Evangelium Secundum Lucam

3 1Anno autem quinto decimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Iudaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha,
sub principe sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Dei super Ioannem Zachariae filium in deserto.
2 sub principibus
Et venit in omnem regionem circa Iordanem praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum,
3 regionem Iordanis
4sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae:
Vox clamantis in deserto:
“Parate viam Domini,
rectas facite semitas
eius.

5Omnis vallis implebitur,
et omnis mons et collis humiliabitur;
et erunt prava in directa,
et aspera in vias planas:

6et videbit omnis caro salutare Dei” ”.

Dicebat ergo ad turbas, quae exibant, ut baptizarentur ab ipso: “ Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira?
7 quae exiebant
Facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere in vobis ipsis: “Patrem habemus Abraham”; dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare Abrahae filios.
8 ne coeperitis dicere: Patrem
8 suscitare filios Abrahae
Iam enim et securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor non faciens fructum bonum exciditur et in ignem mittitur ”.
9 Iam enim securis | non faciens fructum exciditur

10Et interrogabant eum turbae dicentes: “ Quid ergo faciemus? ”.
11Respondens autem dicebat illis: “ Qui habet duas tunicas, det non habenti; et qui habet escas, similiter faciat ”.
12Venerunt autem et publicani, ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: “ Magister, quid faciemus? ”.
13At ille dixit ad eos: “ Nihil amplius quam constitutum est vobis, faciatis ”.
14Interrogabant autem eum et milites dicentes: “ Quid faciemus et nos? ”. Et ait illis: “ Neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris ”.

15Existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne, ne forte ipse esset Christus,
16respondit Ioannes dicens omnibus: “ Ego quidem aqua baptizo vos. Venit autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni,
cuius ventilabrum in manu eius ad purgandam aream suam et ad congregandum triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inexstinguibili ”.
17 et purgabit | et congregabit

18Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum.
19Herodes autem tetrarcha, cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis, quae fecit Herodes,
20adiecit et hoc supra omnia et inclusit Ioannem in carcere.

21Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Iesu baptizato et orante, apertum est caelum,
et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba super ipsum; et vox de caelo facta est: “ Tu es Filius meus dilectus; in te complacui mihi ”.
22 in ipsum

23Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Ioseph, qui fuit Heli,
24qui fuit Matthat, qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Iannae, qui fuit Ioseph,
25qui fuit Matthathiae, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Esli, qui fuit Naggae,
26qui fuit Maath, qui fuit Matthathiae, qui fuit Semei, qui fuit Iosech, qui fuit Ioda,
27qui fuit Ioanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel, qui fuit Neri,
28qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosam, qui fuit Elmadam, qui fuit Her,
29qui fuit Iesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Iorim, qui fuit Matthat, qui fuit Levi,
30qui fuit Simeon, qui fuit Iudae, qui fuit Ioseph, qui fuit Iona, qui fuit Eliachim,
31qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Matthatha, qui fuit Nathan, qui fuit David,
32qui fuit Iesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson,
qui fuit Aminadab, qui fuit Admin, qui fuit Arni, qui fuit Esrom, qui fuit Phares, qui fuit Iudae,
33 Aminadab qui fuit Aram qui fuit Esrom
34qui fuit Iacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahae, qui fuit Thare, qui fuit Nachor,
35qui fuit Seruch, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sala,
36qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noe, qui fuit Lamech,
37qui fuit Mathusala, qui fuit Henoch, qui fuit Iared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan,
38qui fuit Enos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei.

Note al testo

2 sub principibus
3 regionem Iordanis
7 quae exiebant
8 ne coeperitis dicere: Patrem
8 suscitare filios Abrahae
9 Iam enim securis | non faciens fructum exciditur
17 et purgabit | et congregabit
22 in ipsum
33 Aminadab qui fuit Aram qui fuit Esrom