Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Lucam - 5

Evangelium Secundum Lucam

5 Factum est autem cum turba urgeret illum et audiret verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth
1 cum turbae inruerent in eum ut audirent
2et vidit duas naves stantes secus stagnum; piscatores autem descenderant de illis et lavabant retia.
3Ascendens autem in unam navem, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum; et sedens docebat de navicula turbas.

4Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: “ Duc in altum et laxate retia vestra in capturam ”.

Et respondens Simon dixit: “ Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus; in verbo autem tuo laxabo retia ”.
2 descenderant et lavabant
5 dixit illi | laxabo rete
6 rumpebatur autem rete eorum
6Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam; rumpebantur autem retia eorum.
7Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent et adiuvarent eos; et venerunt et impleverunt ambas naviculas, ita ut mergerentur.
8Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu dicens: “ Exi a me, quia homo peccator sum, Domine ”.
Stupor enim circumdederat eum et omnes, qui cum illo erant, in captura piscium, quos ceperant;
9 in captura piscium quam ceperant
similiter autem et Iacobum et Ioannem, filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Iesus: “ Noli timere; ex hoc iam homines eris capiens ”.
10 similiter autem Iacobum
11Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt illum.

12Et factum est cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra; et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens: “ Domine, si vis, potes me mundare ”.
13Et extendens manum tetigit illum dicens: “ Volo, mundare! ”; et confestim lepra discessit ab illo.
14Et ipse praecepit illi, ut nemini diceret, sed: “ Vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis ”.
15Perambulabat autem magis sermo de illo, et conveniebant turbae multae, ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis;
ipse autem secedebat in desertis et orabat.
16 secedebat in deserto

Et factum est in una dierum, et ipse erat docens, et erant pharisaei sedentes et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Ierusalem; et virtus Domini erat ei ad sanandum.
17 et ipse sedebat docens | et virtus erat Domini ad sanandum eos 
18Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus, et quaerebant eum inferre et ponere ante eum.
Et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum et per tegulas summiserunt illum cum lectulo in medium ante Iesum.
19 supra tectum per tegulas
20Quorum fidem ut vidit, dixit: “ Homo, remittuntur tibi peccata tua ”.
21Et coeperunt cogitare scribae et pharisaei dicentes: “ Quis est hic, qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? ”.
22Ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum, respondens dixit ad illos: “ Quid cogitatis in cordibus vestris?
Quid est facilius, dicere: “Dimittuntur tibi peccata tua”, an dicere: “Surge et ambula”?
23 dimittuntur tibi peccata
Ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata — ait paralytico —: Tibi dico: Surge, tolle lectulum tuum et vade in domum tuam ”.
24 tolle lectum tuum
25Et confestim surgens coram illis tulit, in quo iacebat, et abiit in domum suam magnificans Deum.
Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum, et repleti sunt timore dicentes: “ Vidimus mirabilia hodie ”.
26 dicentes quia vidimus

27Et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi: “ Sequere me ”.
28Et relictis omnibus, surgens secutus est eum.
29Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua; et erat turba multa publicanorum et aliorum, qui cum illis erant discumbentes.
Et murmurabant pharisaei et scribae eorum adversus discipulos eius dicentes: “ Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? ”.
30 scribae eorum dicentes ad discípulos eius 
31Et respondens Iesus dixit ad illos: “ Non egent, qui sani sunt, medico, sed qui male habent.
32Non veni vocare iustos, sed peccatores in paenitentiam ”.

At illi dixerunt ad eum: “ Discipuli Ioannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt, similiter et pharisaeorum; tui autem edunt et bibunt ”.
33 Quare discipuli Ioannis
Quibus Iesus ait: “ Numquid potestis convivas nuptiarum, dum cum illis est sponsus, facere ieiunare?
34 Quibus ipse ait | filios sponsi
Venient autem dies, et cum ablatus fuerit ab illis sponsus, tunc ieiunabunt in illis diebus ”.
35 Clem.: dies cum ablatus fuerit
Dicebat autem et similitudinem ad illos: “ Nemo abscindit commissuram a vestimento novo et immittit in vestimentum vetus; alioquin et novum rumpet, et veteri non conveniet commissura a novo.
36 Quia nemo commissuram a vestimento novo immittit | et novum rumpit | non convenit
37Et nemo mittit vinum novum in utres veteres, alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur, et utres peribunt;
sed vinum novum in utres novos mittendum est.
38 mittendum est et utraque conservantur
Et nemo bibens vetus vult novum; dicit enim: “Vetus melius est!” ”.
39 statim vult novum

Note al testo

1 cum turbae inruerent in eum ut audirent
2 descenderant et lavabant
5 dixit illi | laxabo rete
6 rumpebatur autem rete eorum
9 in captura piscium quam ceperant
10 similiter autem Iacobum
16 secedebat in deserto
17 et ipse sedebat docens | et virtus erat Domini ad sanandum eos 
19 supra tectum per tegulas
23 dimittuntur tibi peccata
24 tolle lectum tuum
26 dicentes quia vidimus
30 scribae eorum dicentes ad discípulos eius 
33 Quare discipuli Ioannis
34 Quibus ipse ait | filios sponsi
35 Clem.: dies cum ablatus fuerit
36 Quia nemo commissuram a vestimento novo immittit | et novum rumpit | non convenit
38 mittendum est et utraque conservantur
39 statim vult novum