Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Lucam - 8

Evangelium Secundum Lucam

8 1Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitatem et castellum praedicans et evangelizans regnum Dei; et Duodecim cum illo
2et mulieres aliquae, quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus, Maria, quae vocatur Magdalene, de qua daemonia septem exierant,
3et Ioanna uxor Chuza, procuratoris Herodis, et Susanna et aliae multae, quae ministrabant eis de facultatibus suis.

Cum autem turba plurima conveniret et de singulis civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem:
4 et de civitatibus
“ Exiit, qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat ipse, aliud cecidit secus viam et conculcatum est, et volucres caeli comederunt illud.
5 Et dum seminat, aliud
6Et aliud cecidit super petram et natum aruit, quia non habebat umorem.
7Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortae spinae suffocaverunt illud.
8Et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum ”. Haec dicens clamabat: “ Qui habet aures audiendi, audiat ”.

9Interrogabant autem eum discipuli eius quae esset haec parabola.
Quibus ipse dixit: “ Vobis datum est nosse mysteria regni Dei, ceteris autem in parabolis, ut videntes non videant et audientes non intellegant.
10 nosse mysterium

11Est autem haec parabola: Semen est verbum Dei.
12Qui autem secus viam, sunt qui audiunt; deinde venit Diabolus et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant.
Qui autem supra petram: qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum; et hi radices non habent, qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.
13 nam qui supra petram
14Quod autem in spinis cecidit: hi sunt, qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum.
15Quod autem in bonam terram: hi sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum afferunt in patientia.

16Nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit, sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen.
17Non enim est occultum, quod non manifestetur, nec absconditum, quod non cognoscatur et in palam veniat.
18Videte ergo quomodo audiatis: qui enim habet, dabitur illi; et, quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo ”.

19Venerunt autem ad illum mater et fratres eius, et non poterant adire ad eum prae turba.
20Et nuntiatum est illi: “ Mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre ”.
21Qui respondens dixit ad eos: “ Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt ”.

22Factum est autem in una dierum, et ipse ascendit in navem et discipuli eius, et ait ad illos: “ Transfretemus trans stagnum ”. Et ascenderunt.
23Navigantibus autem illis, obdormivit. Et descendit procella venti in stagnum, et complebantur et periclitabantur.
Accedentes autem suscitaverunt eum dicentes: “ Praeceptor, praeceptor, perimus! ”. At ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae, et cessaverunt, et facta est tranquillitas.
24 Praeceptor, perimus | et cessavit
Dixit autem illis: “ Ubi est fides vestra? ”. Qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem: “ Quis putas hic est, quia et ventis imperat et aquae, et oboediunt ei? ”.
25 ventis imperat et mari

Enavigaverunt autem ad regionem Gergesenorum, quae est contra Galilaeam.
26 ad regionem Gerasenorum
Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam de civitate, qui habebat daemonia et iam tempore multo vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis.
27 vir quidam qui habebat daemonium iam temporibus multis et vestimento
Is ut vidit Iesum, exclamans procidit ante illum et voce magna dixit: “ Quid mihi et tibi est, Iesu, Fili Dei Altissimi? Obsecro te, ne me torqueas ”.
28 Iesum, procidit ante illum et exclamans voce magna dixit
29Praecipiebat enim spiritui immundo, ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, vinciebatur catenis et compedibus custoditus; et ruptis vinculis, agebatur a daemonio in deserta.
30Interrogavit autem illum Iesus dicens: “ Quod tibi nomen est? ”. At ille dixit: “ Legio ”, quia intraverunt daemonia multa in eum.
Et rogabant eum, ne imperaret illis, ut in abyssum irent.
31 et rogabant illum

Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte; et rogaverunt eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis.
32 et rogabant eum ut permitteret eis | et permisit illos
33Exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos, et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est.
34Quod ut viderunt factum, qui pascebant, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas.
Exierunt autem videre, quod factum est, et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem, a quo daemonia exierant, vestitum ac sana mente ad pedes Iesu et timuerunt.
35 ad pedes eius
Nuntiaverunt autem illis hi, qui viderant, quomodo sanus factus esset, qui a daemonio vexabatur.
36 autem illis et qui viderant quomodo sanus factus esset a legione
Et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gergesenorum, ut discederet ab ipsis, quia timore magno tenebantur. Ipse autem ascendens navem reversus est.
37 Gerasenorum
Et rogabat illum vir, a quo daemonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum dicens:
38 dimisit autem eum Iesus dicens
39Redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus ”. Et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus.

Cum autem rediret Iesus, excepit illum turba; erant enim omnes exspectantes eum.
40 Factum est autem cum rediret
41Et ecce venit vir, cui nomen Iairus, et ipse princeps synagogae erat, et cecidit ad pedes Iesu rogans eum, ut intraret in domum eius,
quia filia unica erat illi fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Et dum iret, a turbis comprimebatur.
42 et contigit dum iret
43Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari;
44accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius, et confestim stetit fluxus sanguinis eius.
Et ait Iesus: “ Quis est qui me tetigit? ”. Negantibus autem omnibus, dixit Petrus: “ Praeceptor, turbae te comprimunt et affligunt ”.
45 dixit Petrus et qui cum illo erant | turbae te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit
At dixit Iesus: “ Tetigit me aliquis; nam et ego novi virtutem de me exisse ”.
46 Et dixit Iesus
Videns autem mulier quia non latuit, tremens venit et procidit ante eum et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit.
47 ante pedes illius
48At ipse dixit illi: “ Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace ”.

Adhuc illo loquente, venit quidam e domo principis synagogae dicens: “ Mortua est filia tua; noli amplius vexare magistrum ”.
49 venit a principe dicens ei quia | noli vexare illum
Iesus autem, audito hoc verbo, respondit ei: “ Noli timere; crede tantum, et salva erit ”.
50 respondit patri puellae
Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Ioannem et Iacobum et patrem puellae et matrem.
51 et patrem et matrem puellae
Flebant autem omnes et plangebant illam. At ille dixit: “ Nolite flere; non est enim mortua, sed dormit ”.
52 non est mortua
53Et deridebant eum scientes quia mortua esset.
54Ipse autem tenens manum eius clamavit dicens: “ Puella, surge! ”.
55Et reversus est spiritus eius, et surrexit continuo; et iussit illi dari manducare.
56Et stupuerunt parentes eius, quibus praecepit, ne alicui dicerent, quod factum erat.

Note al testo

4 et de civitatibus
5 Et dum seminat, aliud
10 nosse mysterium
13 nam qui supra petram
24 Praeceptor, perimus | et cessavit
25 ventis imperat et mari
26 ad regionem Gerasenorum
27 vir quidam qui habebat daemonium iam temporibus multis et vestimento
28 Iesum, procidit ante illum et exclamans voce magna dixit
31 et rogabant illum
32 et rogabant eum ut permitteret eis | et permisit illos
35 ad pedes eius
36 autem illis et qui viderant quomodo sanus factus esset a legione
37 Gerasenorum
38 dimisit autem eum Iesus dicens
40 Factum est autem cum rediret
42 et contigit dum iret
45 dixit Petrus et qui cum illo erant | turbae te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit
46 Et dixit Iesus
47 ante pedes illius
49 venit a principe dicens ei quia | noli vexare illum
50 respondit patri puellae
51 et patrem et matrem puellae
52 non est mortua