Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Marcum - 10

Evangelium Secundum Marcum

10 1Et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanem, et conveniunt iterum turbae ad eum, et, sicut consueverat, iterum docebat illos.
2Et accedentes pharisaei interrogabant eum, si licet viro uxorem dimittere, tentantes eum.
3At ille respondens dixit eis: “ Quid vobis praecepit Moyses? ”.
4Qui dixerunt: “ Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere ”.
Iesus autem ait eis: “ Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud.
5 quibus respondens Iesus ait
Ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos.
6 fecit eos Deus
7Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit ad uxorem suam,
8et erunt duo in carne una; itaque iam non sunt duo sed una caro.
Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet ”.
9 Deus iunxit
Et domo iterum discipuli de hoc interrogabant eum.
10 discipuli eius de eodem interrogaverunt
Et dicit illis: “ Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit in eam;
11 committit super eam
et si ipsa dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur ”.
12 si uxor dimiserit

Et offerebant illi parvulos, ut tangeret illos; discipuli autem comminabantur eis.
13 comminabantur offerentibus
At videns Iesus, indigne tulit et ait illis: “ Sinite parvulos venire ad me. Ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei.
14 quos cum videret Iesus | et ne prohibueritis
15Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud ”.
Et complexans eos benedicebat imponens manus super illos.
16 et complexans eos et imponens manus super illos benedicebat eos

Et cum egrederetur in viam, accurrens quidam et, genu flexo ante eum, rogabat eum: “ Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam? ”.
17 cum egressus esset in viam procurrens quidam
18Iesus autem dixit ei: “ Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi unus Deus.
Praecepta nosti: ne occidas, ne adulteres, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem ”.
19 ne adulteres, ne occidas

Ille autem dixit ei: “ Magister, haec omnia conservavi a iuventute mea ”.
20 et ille respondens ait | omnia observavi
21Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi: “ Unum tibi deest: vade, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni, sequere me ”.
Qui contristatus in hoc verbo, abiit maerens: erat enim habens possessiones multas.
22 contristatus in verbo

23Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: “ Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt ”.
Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis: “ Filii, quam difficile est in regnum Dei introire.
24 Filioli, quam difficile est confidentes in pecuniis in regnum 
25Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei ”.
26Qui magis admirabantur dicentes ad semetipsos: “ Et quis potest salvus fieri? ”.
27Intuens illos Iesus ait: “ Apud homines impossibile est sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum ”.

28Coepit Petrus ei dicere: “ Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te ”.
Ait Iesus: “ Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium,
29 Respondens Iesus ait
30qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc, domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam. 
31Multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi ”.

Erant autem in via ascendentes in Hierosolymam, et praecedebat illos Iesus, et stupebant; illi autem sequentes timebant. Et assumens iterum Duodecim coepit illis dicere, quae essent ei eventura:
32 et sequentes timebant
Ecce ascendimus in Hierosolymam; et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et damnabunt eum morte et tradent eum gentibus
33 quia ecce ascendimus
et illudent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum, et post tres dies resurget ”.
34 et tertia die resurget

Et accedunt ad eum Iacobus et Ioannes filii Zebedaei dicentes ei: “ Magister, volumus, ut quodcumque petierimus a te, facias nobis ”.
35 dicentes: Magister | quodcumque petierimus facias
36At ille dixit eis: “ Quid vultis, ut faciam vobis? ”.

Illi autem dixerunt ei: “ Da nobis, ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram sedeamus in gloria tua ”.
37 et dixerunt | ad sinistram tuam
38Iesus autem ait eis: “ Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismum, quo ego baptizor, baptizari? ”.
39At illi dixerunt ei: “ Possumus ”. Iesus autem ait eis: “ Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis et baptismum, quo ego baptizor, baptizabimini;
40sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare, sed quibus paratum est ”.

41Et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Ioanne.
Et vocans eos Iesus ait illis: “ Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum.
42 Iesus autem vocans eos
Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior inter vos, erit vester minister;
43 fieri maior erit vester minister
44et, quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus;
45nam et Filius hominis non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis ”.

46Et veniunt Ierichum. Et proficiscente eo de Iericho et discipulis eius et plurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus sedebat iuxta viam mendicans.
47Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, coepit clamare et dicere: “ Fili David Iesu, miserere mei! ”.
48Et comminabantur ei multi, ut taceret; at ille multo magis clamabat: “ Fili David, miserere mei! ”.
Et stans Iesus dixit: “ Vocate illum ”. Et vocant caecum dicentes ei: “ Animaequior esto. Surge, vocat te ”.
49 Iesus praecepit illum vocari
Qui, proiecto vestimento suo, exsiliens venit ad Iesum.
50 venit ad eum
Et respondens ei Iesus dixit: “ Quid vis tibi faciam? ”. Caecus autem dixit ei: “ Rabboni, ut videam ”.
51 respondens Iesus dixit illi
Et Iesus ait illi: “ Vade; fides tua te salvum fecit ”. Et confestim vidit et sequebatur eum in via.
52 Iesus autem

Note al testo

5 quibus respondens Iesus ait
6 fecit eos Deus
9 Deus iunxit
10 discipuli eius de eodem interrogaverunt
11 committit super eam
12 si uxor dimiserit
13 comminabantur offerentibus
14 quos cum videret Iesus | et ne prohibueritis
16 et complexans eos et imponens manus super illos benedicebat eos
17 cum egressus esset in viam procurrens quidam
19 ne adulteres, ne occidas
20 et ille respondens ait | omnia observavi
22 contristatus in verbo
24 Filioli, quam difficile est confidentes in pecuniis in regnum 
29 Respondens Iesus ait
32 et sequentes timebant
33 quia ecce ascendimus
34 et tertia die resurget
35 dicentes: Magister | quodcumque petierimus facias
37 et dixerunt | ad sinistram tuam
42 Iesus autem vocans eos
43 fieri maior erit vester minister
49 Iesus praecepit illum vocari
50 venit ad eum
51 respondens Iesus dixit illi
52 Iesus autem