Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Marcum - 8
Evangelium Secundum Marcum
8 1In illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent, quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis: 18Oculos habentes non videtis, et aures habentes non auditis? Nec recordamini, Misereor super turbam, quia iam triduo sustinent me nec habent, quod manducent; et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via; et quidam ex eis de longe venerunt ”. 4Et responderunt ei discipuli sui: “ Unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine? ”. Et interrogabat eos: “ Quot panes habetis? ”. Qui dixerunt: “ Septem ”. 6Et praecipit turbae discumbere supra terram; et accipiens septem panes, gratias agens fregit et dabat discipulis suis, ut apponerent; et apposuerunt turbae. Et habebant pisciculos paucos; et benedicens eos, iussit hos quoque apponi. 8Et manducaverunt et saturati sunt; et sustulerunt, quod superaverat de fragmentis, septem sportas. Erant autem quasi quattuor milia. Et dimisit eos.10Et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha. 11Et exierunt pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo, tentantes eum. Et ingemiscens spiritu suo ait: “ Quid generatio ista quaerit signum? Amen dico vobis: Non dabitur generationi isti signum ”. Et dimittens eos, iterum ascendens abiit trans fretum.
14Et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi. 15Et praecipiebat eis dicens: “ Videte, cavete a fermento pharisaeorum et fermento Herodis! ”. Et disputabant ad invicem, quia panes non haberent. Quo cognito, ait illis: “ Quid disputatis, quia panes non habetis? Nondum cognoscitis nec intellegitis? Caecatum habetis cor vestrum? 19quando quinque panes fregi in quinque milia, quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? ”. Dicunt ei: “ Duodecim ”. “ Quando illos septem in quattuor milia, quot sportas plenas fragmentorum tulistis? ”. Et dicunt ei: “ Septem ”. Et dicebat eis: “ Nondum intellegitis? ”.
Et veniunt Bethsaida. Et adducunt ei caecum et rogant eum, ut illum tangat. Et apprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et exspuens in oculos eius, impositis manibus ei, interrogabat eum: “ Vides aliquid? ”. Et aspiciens dicebat: “ Video homines, quia velut arbores video ambulantes ”. Deinde iterum imposuit manus super oculos eius; et coepit videre et restitutus est et videbat clare omnia. Et misit illum in domum suam dicens: “ Nec in vicum introieris ”.
Et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi; et in via interrogabat discipulos suos dicens eis: “ Quem me dicunt esse homines? ”. 28Qui responderunt illi dicentes: “ Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii vero unum de prophetis ”. Et ipse interrogabat eos: “ Vos vero quem me dicitis esse? ”. Respondens Petrus ait ei: “ Tu es Christus ”. 30Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.
Et coepit docere illos: “ Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere ”; 32et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus coepit increpare eum. 33 Qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro et dicit: “ Vade retro me, Satana, quoniam non sapis, quae Dei sunt, sed quae sunt hominum ”.
34Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: “ Si quis vult post me sequi, deneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me. 35Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium, salvam eam faciet. Quid enim prodest homini, si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae? Quid enim dabit homo commutationem pro anima sua? 38Qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis ”.
Note al testo