Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Marcum - 9

Evangelium Secundum Marcum

9 Et dicebat illis: “ Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei venisse in virtute ”.
1 Dico vobis quia sunt | veniens in virtute

Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos. Et transfiguratus est coram ipsis;
3 Candida nimis velut nix | non potest tam Candida
3et vestimenta eius facta sunt splendentia, candida nimis, qualia fullo super terram non potest tam candida facere.
4Et apparuit illis Elias cum Moyse, et erant loquentes cum Iesu.
5Et respondens Petrus ait Iesu: “ Rabbi, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum ”.
Non enim sciebat quid responderet, erant enim exterriti.
6 quid diceret | timore exterriti
Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube: “ Hic est Filius meus dilectus; audite illum ”.
7 vox de nube dicens | filius meus carissimus
8Et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum.

9Et descendentibus illis de monte, praecepit illis, ne cui, quae vidissent, narrarent, nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.
Et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset illud: “ a mortuis resurgere ”.
10 quid esset: Cum a mortuis resurrexerit
Et interrogabant eum dicentes: “ Quid ergo dicunt scribae quia Eliam oporteat venire primum? ”.
11 pharisaei et scribae
Qui ait illis: “ Elias veniens primo, restituit omnia; et quomodo scriptum est super Filio hominis, ut multa patiatur et contemnatur?
12 respondens ait | cum venerit primo restituet | in Filium hominis
Sed dico vobis: Et Elias venit; et fecerunt illi, quaecumque volebant, sicut scriptum est de eo ”.
13 Quia et Elias | quaecumque voluerunt

Et venientes ad discipulos viderunt turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis.
14 veniens ad discipulos suos vidit
15Et confestim omnis populus videns eum stupefactus est, et accurrentes salutabant eum.

16Et interrogavit eos: “ Quid inter vos conquiritis? ”.
Et respondit ei unus de turba: “ Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum;
17 Et respondens unus de turba dixit
et ubicumque eum apprehenderit, allidit eum, et spumat et stridet dentibus et arescit. Et dixi discipulis tuis, ut eicerent illum, et non potuerunt ”.
18 qui ubicumque
19Qui respondens eis dicit: “ O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? Quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me ”.
Et attulerunt illum ad eum. Et cum vidisset illum, spiritus statim conturbavit eum, et corruens in terram volutabatur spumans.
20 adtulerunt eum | statim spiritus | elisus in terram
21Et interrogavit patrem eius: “ Quantum temporis est, ex quo hoc ei accidit? ”. At ille ait: “ Ab infantia;
et frequenter eum etiam in ignem et in aquas misit, ut eum perderet; sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri ”.
22 eum et in ignem
Iesus autem ait illi: “ “Si potes!”. Omnia possibilia credenti ”.
23 si potes credere
Et continuo exclamans pater pueri aiebat: “ Credo; adiuva incredulitatem meam ”.
24 cum lacrimis aiebat
25Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo dicens illi: “ Mute et surde spiritus, ego tibi praecipio: Exi ab eo et amplius ne introeas in eum ”.
Et clamans et multum discerpens eum exiit; et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: “ Mortuus est! ”.
26 exiit ab eo | quia mortuus est
27Iesus autem tenens manum eius elevavit illum, et surrexit.

28Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: “ Quare nos non potuimus eicere eum? ”.
Et dixit illis: “ Hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione ”.
29 in oratione et ieiunio

Et inde profecti peragrabant Galilaeam; nec volebat quemquam scire.
30 praetergrediebantur Galilaeam
Docebat enim discipulos suos et dicebat illis: “ Filius hominis traditur in manus hominum, et occident eum, et occisus post tres dies resurget ”.
31 docebat autem | quoniam filius | tertia die
32At illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare.

33Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi esset, interrogabat eos: “ Quid in via tractabatis? ”.
At illi tacebant. Siquidem inter se in via disputaverant, quis esset maior.
34 quis esset illorum maior
35Et residens vocavit Duodecim et ait illis: “ Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium minister ”.
36Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum; quem ut complexus esset, ait illis:
37Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et, quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit ”.

Dixit illi Ioannes: “ Magister, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia, et prohibebamus eum, quia non sequebatur nos ”.
38 Respondit illi Ioannes dicens | qui non sequitur nos et prohibuimus eum
39Iesus autem ait: “ Nolite prohibere eum. Nemo est enim, qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me;
qui enim non est adversum nos, pro nobis est.
40 adversum vos, pro vobis
Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine, quia Christi estis, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam.
41 in nomine meo

Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, ut circumdetur mola asinaria collo eius, et in mare mittatur.
42 si circumdaretur | mitteretur

43Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inexstinguibilem.
 
44 ubi vermis eorum non moritur et ignis non exstinguitur

Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam.
45 in vitam aeternam | in gehennam ignis inexstinguibilis
 
46 ubi vermis eorum non moritur et ignis non exstinguitur 

Et si oculus tuus scandalizat te, eice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam,
47 in gehennam ignis
48ubi vermis eorum non moritur et ignis non exstinguitur;
omnis enim igne salietur.
49 et omnis victima salietur 
50Bonum est sal; quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal et pacem habete inter vos ”.

Note al testo

1 Dico vobis quia sunt | veniens in virtute
3 Candida nimis velut nix | non potest tam Candida
6 quid diceret | timore exterriti
7 vox de nube dicens | filius meus carissimus
10 quid esset: Cum a mortuis resurrexerit
11 pharisaei et scribae
12 respondens ait | cum venerit primo restituet | in Filium hominis
13 Quia et Elias | quaecumque voluerunt
14 veniens ad discipulos suos vidit
17 Et respondens unus de turba dixit
18 qui ubicumque
20 adtulerunt eum | statim spiritus | elisus in terram
22 eum et in ignem
23 si potes credere
24 cum lacrimis aiebat
26 exiit ab eo | quia mortuus est
29 in oratione et ieiunio
30 praetergrediebantur Galilaeam
31 docebat autem | quoniam filius | tertia die
34 quis esset illorum maior
38 Respondit illi Ioannes dicens | qui non sequitur nos et prohibuimus eum
40 adversum vos, pro vobis
41 in nomine meo
42 si circumdaretur | mitteretur
44 ubi vermis eorum non moritur et ignis non exstinguitur
45 in vitam aeternam | in gehennam ignis inexstinguibilis
46 ubi vermis eorum non moritur et ignis non exstinguitur 
47 in gehennam ignis
49 et omnis victima salietur