Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Matthaeum - 14

Evangelium Secundum Matthaeum

14 1In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Iesu
2et ait pueris suis: “ Hic est Ioannes Baptista; ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo ”.
Herodes enim tenuit Ioannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui.
3 uxorem fratris sui
4Dicebat enim illi Ioannes: “ Non licet tibi habere eam ”.
5Et volens illum occidere, timuit populum, quia sicut prophetam eum habebant.

6Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi
unde cum iuramento pollicitus est ei dare, quodcumque postulasset.
7 quodcumque postulasset ab eo
8At illa, praemonita a matre sua: “ Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptistae ”.
Et contristatus rex propter iuramentum et eos, qui pariter recumbebant, iussit dari
9 et contristatus est rex; propter iuramentum autem
10misitque et decollavit Ioannem in carcere;
11et allatum est caput eius in disco et datum est puellae, et tulit matri suae.
12Et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu.

13Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula in locum desertum seorsum; et cum audissent, turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus.
14Et exiens vidit turbam multam et misertus est eorum et curavit languidos eorum.
Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli dicentes: “ Desertus est locus, et hora iam praeteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas ”.
15 accesserunt ad eum discipuli eius
16Iesus autem dixit eis: “ Non habent necesse ire; date illis vos manducare ”.
Illi autem dicunt ei: “ Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces ”.
17 Responderunt ei
Qui ait: “ Afferte illos mihi huc ”.
18 Qui ait eis: adferte
19Et cum iussisset turbas discumbere supra fenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.
Et manducaverunt omnes et saturati sunt; et tulerunt reliquias fragmentorum duodecim cophinos plenos.
20 tulerunt reliquias duodecim cophinos fragmentorum plenos
Manducantium autem fuit numerus fere  quinque milia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.
21 numerus quinque milia

22Et statim iussit discipulos ascendere in naviculam et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.
Et dimissis turbis, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto, solus erat ibi.
23 dimissa turba

Navicula autem iam multis stadiis a terra distabat, fluctibus iactata; erat enim contrarius ventus.
24 Navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus
25Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare.
Discipuli autem, videntes eum supra mare ambulantem, turbati sunt dicentes: “ Phantasma est ”, et prae timore clamaverunt.
26 Et videntes eum supra mare | dicentes quia
27Statimque Iesus locutus est eis dicens: “ Habete   fiduciam, ego sum;  nolite  timere! ”.
Respondens autem ei Petrus dixit: “ Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas ”.
28 Respondens autem Petrus
At ipse ait: “ Veni! ”. Et descendens Petrus de navicula ambulavit super aquas et venit ad Iesum.
29 ambulabat super aquam, ut veniret
30Videns vero ventum validum timuit et, cum coepisset mergi, clamavit dicens: “ Domine, salvum me fac! ”.
Continuo autem Iesus extendens manum apprehendit eum et ait illi: “ Modicae fidei, quare dubitasti? ”.
31 Et continuo Iesus
32Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.
Qui autem in navicula erant, adoraverunt eum dicentes: “ Vere Filius Dei es! ”.
33 venerunt et adoraverunt eum

Et cum transfretassent, venerunt in terram Gennesaret.
34 in terra Gennesar
35Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes,
36et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.

Note al testo

3 uxorem fratris sui
7 quodcumque postulasset ab eo
9 et contristatus est rex; propter iuramentum autem
15 accesserunt ad eum discipuli eius
17 Responderunt ei
18 Qui ait eis: adferte
20 tulerunt reliquias duodecim cophinos fragmentorum plenos
21 numerus quinque milia
23 dimissa turba
24 Navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus
26 Et videntes eum supra mare | dicentes quia
28 Respondens autem Petrus
29 ambulabat super aquam, ut veniret
31 Et continuo Iesus
33 venerunt et adoraverunt eum
34 in terra Gennesar