Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Matthaeum - 20

Evangelium Secundum Matthaeum

20 1Simile est enim regnum caelorum homini patri familias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam;
2conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.
3Et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos
4et illis dixit: “Ite et vos in vineam; et, quod iustum fuerit, dabo vobis”.
5Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter.
6Circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis: “Quid hic statis tota die otiosi?”.
7Dicunt ei: “Quia nemo nos conduxit”. Dicit illis: “Ite et vos in vineam”.

8Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: “ Voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos ”.
Et cum venissent, qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singuli denarium.
9 Cum venissent ergo | acceperunt singulos denarios
Venientes autem primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi; acceperunt autem et ipsi singuli denarium.
10 Venientes autem et primi | singulos denarios
Accipientes autem murmurabant adversus patrem familias
11 Et accipentes | pondus diei et aestus
12dicentes: “Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestum!”.
13At ille respondens uni eorum dixit: “Amice, non facio tibi iniuriam; nonne ex denario convenisti mecum?
14Tolle, quod tuum est, et vade; volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
15Aut non licet mihi, quod volo, facere de meis? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?”.

Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi ”.
16 Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi; multi sunt enim vocati, pauci autem electi

Et ascendens Iesus Hierosolymam assumpsit Duodecim discipulos secreto et ait illis in via:
17 et ait illis: ecce ascendimus
18“ Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte
et tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum, et tertia die resurget ”.
19 ad deludendum

20Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.
21Qui dixit ei: “ Quid vis? ”. Ait illi: “ Dic ut sedeant hi duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo ”.
22Respondens autem Iesus dixit: “ Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? ”. Dicunt ei: “ Possumus ”.
Ait illis: “ Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare illud, sed quibus paratum est a Patre meo ”.
23 non est meum dare vobis

24Et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus.
Iesus autem vocavit eos ad se et ait: “ Scitis quia principes gentium dominantur eorum et, qui magni sunt, potestatem exercent in eos.
25 et qui maiores sunt
Non ita erit inter vos, sed quicumque voluerit inter vos magnus fieri, erit vester minister;
26 maior fieri sit vester minister
et, quicumque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus;
27 et qui voluerit
28sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis ”.

29Et egredientibus illis ab Iericho, secuta est eum turba multa.
30Et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes: “ Domine, miserere nostri, fili David! ”.
31Turba autem increpabat eos, ut tacerent; at illi magis clamabant dicentes: “ Domine, miserere nostri, fili David! ”.
32Et stetit Iesus et vocavit eos et ait: “ Quid vultis, ut faciam vobis?”.
33Dicunt illi: “ Domine, ut aperiantur oculi nostri ”.
Misertus autem Iesus, tetigit oculos eorum; et confestim viderunt et secuti sunt eum.
34 misertus autem eorum Iesus

Note al testo

9 Cum venissent ergo | acceperunt singulos denarios
10 Venientes autem et primi | singulos denarios
11 Et accipentes | pondus diei et aestus
16 Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi; multi sunt enim vocati, pauci autem electi
17 et ait illis: ecce ascendimus
19 ad deludendum
23 non est meum dare vobis
25 et qui maiores sunt
26 maior fieri sit vester minister
27 et qui voluerit
34 misertus autem eorum Iesus