Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Matthaeum - 25

Evangelium Secundum Matthaeum

25 Tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso.
1 obviam sponso et sponsae
2Quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes.
Fatuae enim, acceptis lampadibus suis, non sumpserunt oleum secum;
3 sed quinque fatuae acceptis lampadibus
prudentes vero acceperunt oleum in vasis cum lampadibus suis.
4 oleum in vasis suis cum lampadibus
5Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.
Media autem nocte clamor factus est: "Ecce sponsus! Exite obviam ei".
6 Ecce sponsus venit
7Tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas.
8Fatuae autem sapientibus dixerunt: "Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur".
9Responderunt prudentes dicentes: "Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes et emite vobis".
10Dum autem irent emere, venit sponsus, et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias; et clausa est ianua.
Novissime autem veniunt et reliquae virgines dicentes: "Domine, domine, aperi nobis".
11 Novissime veniunt
12At ille respondens ait: "Amen dico vobis: Nescio vos".
13Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.

14Sicut enim homo peregre proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua.
Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est. Statim
15 et profectus est statim
abiit, qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis et lucratus est alia quinque;
16 Abiit autem
17similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
18Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui.
Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et ponit rationem cum eis.
19 et posuit rationem
Et accedens, qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta dicens: "Domine, quinque talenta tradidisti mihi; ecce alia quinque superlucratus sum".
20 et ecce alia quinque
Ait illi dominus eius: "Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui".
21 quia super pauca
22Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: "Domine, duo talenta tradidisti mihi; ecce alia duo lucratus sum".
Ait illi dominus eius: "Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui".
23 quia super pauca
Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: "Domine, novi te quia homo durus es: metis, ubi non seminasti, et congregas, ubi non sparsisti;
24 Domine, scio quia | et metis
25et timens abii et abscondi talentum tuum in terra. Ecce habes, quod tuum est".
Respondens autem dominus eius dixit ei: "Serve male et piger! Sciebas quia meto, ubi non seminavi, et congrego, ubi non sparsi?
26 ubi non semino
Oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis, et veniens ego recepissem, quod meum est cum usura.
27 recepissem utique
28Tollite itaque ab eo talentum et date ei, qui habet decem talenta:
omni enim habenti dabitur, et abundabit; ei autem, qui non habet, et quod habet, auferetur ab eo.
29 et quod videtur habere
30Et inutilem servum eicite in tenebras exteriores: illic erit fletus et stridor dentium".

Cum autem venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super thronum gloriae suae.
31 in maiestate sua | super sedem maiestatis suae
32Et congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis,
33et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris.
34Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: "Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi.
35Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me;
36nudus, et operuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me".
Tunc respondebunt ei iusti dicentes: "Domine, quando te vidimus esurientem et pavimus, aut sitientem et dedimus tibi potum?
37 sitientem et dedimus
38Quando autem te vidimus hospitem et collegimus, aut nudum et cooperuimus?
Quando autem te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te?".
39 Aut quomodo te vidimus
40Et respondens Rex dicet illis: "Amen dico vobis: Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis".
41Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: "Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est Diabolo et angelis eius.
42Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum;
43hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me; infirmus et in carcere, et non visitastis me".
44Tunc respondebunt et ipsi dicentes: "Domine, quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi?".
Tunc respondebit illis dicens: "Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minimis his, nec mihi fecistis".
45 uni de minoribus 
46Et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam ”.

Note al testo

1 obviam sponso et sponsae
3 sed quinque fatuae acceptis lampadibus
4 oleum in vasis suis cum lampadibus
6 Ecce sponsus venit
11 Novissime veniunt
15 et profectus est statim
16 Abiit autem
19 et posuit rationem
20 et ecce alia quinque
21 quia super pauca
23 quia super pauca
24 Domine, scio quia | et metis
26 ubi non semino
27 recepissem utique
29 et quod videtur habere
31 in maiestate sua | super sedem maiestatis suae
37 sitientem et dedimus
39 Aut quomodo te vidimus
45 uni de minoribus