Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Matthaeum - 4
Evangelium Secundum Matthaeum
4 1Tunc Iesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a Diabolo. 2Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit. 3Et accedens tentator dixit ei: “ Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant ”. Qui respondens dixit: “ Scriptum est:"Non in pane solo vivet homo,
sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei" ”.
5Tunc assumit eum Diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi et dicit ei: “ Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim:
"Angelis suis mandabit de te,
et in manibus tollent te,
ne forte offendas ad lapidem pedem tuum" ”.
7Ait illi Iesus: “ Rursum scriptum est: "Non tentabis Dominum Deum tuum" ”.
8Iterum assumit eum Diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum et dicit illi: “ Haec tibi omnia dabo, si cadens adoraveris me”. 10Tunc dicit ei Iesus: “ Vade, Satanas! Scriptum est enim:
"Dominum Deum tuum adorabis
et illi soli servies" ”.
11Tunc reliquit eum Diabolus, et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei.
12Cum autem audisset quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilaeam. Et relicta Nazareth, venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nephthali, ut impleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem:
“ Terra Zabulon et terra Nephthali,
ad viam maris, trans Iordanem,
Galilaea gentium;
16populus, qui sedebat in tenebris,
lucem vidit magnam,
et sedentibus in regione et umbra mortis
lux orta est eis ”.
17Exinde coepit Iesus praedicare et dicere: “ Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum ”.
18Ambulans autem iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare; erant enim piscatores. Et ait illis: “ Venite post me, et faciam vos piscatores hominum ”. 20At illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum.
21Et procedens inde vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua, et vocavit eos. Illi autem statim, relicta navi et patre suo, secuti sunt eum.
23Et circumibat Iesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo. 24Et abiit opinio eius in totam Syriam; et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos et paralyticos, et curavit eos. 25Et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanem.
Note al testo