Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Matthaeum - 8

Evangelium Secundum Matthaeum

8 1Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae.

2Et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens: “ Domine, si vis, potes me mundare ”. 
Et extendens manum, tetigit eum dicens: “ Volo, mundare! ”; et confestim mundata est lepra eius.
3 tetigit eum Iesus
4Et ait illi Iesus: “ Vide, nemini dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer munus, quod praecepit Moyses, in testimonium illis ”.

5Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio rogans eum
6et dicens: “ Domine, puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur ”.
Et ait illi: “ Ego veniam et curabo eum ”.
7 Ait illi Iesus

8Et respondens centurio ait: “ Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.
9Nam et ego homo sum sub potestate, habens sub me milites, et dico huic: “Vade”, et vadit; et alii: “Veni”, et venit; et servo meo: “Fac hoc”, et facit”.

Audiens autem Iesus, miratus est et sequentibus se dixit: “Amen dico vobis: Apud nullum inveni tantam fidem in Israel!
10 non inveni
11Dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum;
12filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium ”.
Et dixit Iesus centurioni: “ Vade; sicut credidisti fiat tibi ”. Et sanatus est puer in hora illa.
13 et sicut credidisti

14Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem et febricitantem;
et tetigit manum eius, et dimisit eam febris; et surrexit et ministrabat ei.
15 ministrabat eis

16Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes; et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit,
17ut adimpleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem:
Ipse infirmitates nostras accepit
et aegrotationes portavit
”.

18Videns autem Iesus turbas multas circum se, iussit ire trans fretum.
19Et accedens unus scriba ait illi: “ Magister, sequar te, quocumque ieris ”.
20Et dicit ei Iesus: “ Vulpes foveas habent, et volucres caeli tabernacula, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet ”.

21Alius autem de discipulis eius ait illi: “Domine, permitte me primum ire et sepelire patrem meum ”.
22Iesus autem ait illi: “ Sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos ”.

23Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius.
24Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus; ipse vero dormiebat.
25Et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes: “ Domine, salva nos, perimus! ”.
Et dicit eis: “ Quid timidi estis, modicae fidei? ”. Tunc surgens increpavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna.
26 increpavit vento
27Porro homines mirati sunt dicentes: “ Qualis est hic, quia et venti et mare oboediunt ei? ”.

Et cum venisset trans fretum in regionem Gadarenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.
28 in regionem Gerasenorum
29Et ecce clamaverunt dicentes: “ Quid nobis et tibi, Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? ”.

Erat autem longe ab illis grex porcorum multorum pascens.
30 Erat autem non longe ab illis
31Daemones autem rogabant eum dicentes: “ Si eicis nos, mitte nos in gregem porcorum ”.
Et ait illis: “ Ite ”. Et illi exeuntes abierunt in porcos; et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare, et mortui sunt in aquis.
32 At illi exeuntes
33Pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his, qui daemonia habuerant.
34Et ecce tota civitas exiit obviam Iesu, et viso eo rogabant, ut transiret a finibus eorum.

Note al testo

3 tetigit eum Iesus
7 Ait illi Iesus
10 non inveni
13 et sicut credidisti
15 ministrabat eis
26 increpavit vento
28 in regionem Gerasenorum
30 Erat autem non longe ab illis
32 At illi exeuntes