Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Deuteronomii - 27

Deuteronomii

27 1Praecepit autem Moyses et seniores Israel populo dicentes: «Custodite omne mandatum, quod praecipio vobis hodie.
2Cumque transieritis Iordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides et calce obduces eos,
3ut possis in eis scribere omnia verba legis huius, Iordane transmisso, ut introeas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut locutus est Dominus, Deus patrum tuorum, tibi.
4Quando ergo transieritis Iordanem, erigite istos lapides, sicut ego hodie praecipio vobis, in monte Hebal, et obduces eos calce;
5et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit,
6de saxis impolitis, et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo.
7Et immolabis hostias pacificas comedesque ibi et epulaberis coram Domino Deo tuo;
8et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide».

9Dixeruntque Moyses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israelem: «Attende et audi, Israel: hodie factus es populus Domino Deo tuo;
10audies vocem eius et facies mandata atque praecepta, quae ego praecipio tibi».

11Praecepitque Moyses populo in die illo dicens:
12«Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Iordane transmisso: Simeon, Levi, Iudas, Issachar, Ioseph et Beniamin.
13Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal: Ruben, Gad et Aser et Zabulon, Dan et Nephthali.
14Et pronunciabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israel excelsa voce:

15“Maledictus homo, qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito”. Et respondebit omnis populus et dicet: “Amen”.

16Maledictus, qui contemnit patrem suum et matrem”. Et dicet omnis populus: “Amen”.

17Maledictus, qui transfert terminos proximi sui”. Et dicet omnis populus: “Amen”.

18“Maledictus, qui errare facit caecum in itinere”. Et dicet omnis populus: “Amen”.

19“Maledictus, qui pervertit iudicium advenae, pupilli et viduae”. Et dicet omnis populus: “Amen”.

20“Maledictus, qui dormit cum uxore patris sui, quia revelat operimentum lectuli eius”. Et dicet omnis populus: “Amen”.

21“Maledictus, qui dormit cum omni iumento”. Et dicet omnis populus: “Amen”.

22“Maledictus, qui dormit cum sorore sua, filia patris sui sive matris suae”. Et dicet omnis populus: “Amen”.

23“Maledictus, qui dormit cum socru sua”. Et dicet omnis populus: “Amen”.

24“Maledictus, qui clam percusserit proximum suum”. Et dicet omnis populus: “Amen”.

25“Maledictus, qui accipit munera, ut percutiat sanguinem innocentem”. Et dicet omnis populus: “Amen”.

26“Maledictus, qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit”. Et dicet omnis populus: “Amen”.