Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Deuteronomii - 32

Deuteronomii

32
1«Audite, caeli, quae loquor;
audiat terra verba oris mei!

2Stillet ut pluvia doctrina mea,
fluat ut roseloquium meum
quasi imber super herbam

et quasi stillae super gramina.

3Quia nomen Domini invocabo:

date magnificentiam Deo nostro!

4Petra, perfecta sunt opera eius,

quia omnes viae eius iustitia.

 Deus fidelis et absque ulla iniquitate,

 iustus et rectus.

5Peccaverunt ei non filii eius in sordibus suis,

generatio prava atque perversa.

6Haeccine redditis Domino,

popule stulte et insipiens?

Numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te,

ipse fecit et stabilivit te?

7Memento dierum antiquorum,

 cogita generationes singulas;

interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi,

maiores tuos, et dicent tibi.

8Quando dividebat Altissimus gentes,

quando separabat filios Adam,

constituit terminos populorum

iuxta numerum filiorum Israel;

9pars autem Domini populus eius,

Iacob funiculus hereditatis eius.

10Invenit eum in terra deserta,

 in loco horroris et ululatu solitudinis;

circumdedit eum et attendit

et custodivit quasi pupillam oculi sui.

11Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos

et super eos volitans expandit alas suas

et assumpsit eum

atque portavit super pennas suas.

12Dominus solus dux eius fuit,

et non erat cum eo deus alienus.

13Constituit eum super excelsam terram,

ut comederet fructus agrorum,

 ut sugeret mel de petra

oleumque de saxo durissimo,

14butyrum de armento et lac de ovibus,

cum adipe agnorum et arietum

filiorum Basan et hircorum,

cum medulla tritici,

et sanguinem uvae biberet meracissimum.

15Incrassatus est dilectus et recalcitravit;

incrassatus, impinguatus, dilatatus
dereliquit Deum factorem suum

et recessit a Petra salutari suo.

16Provocaverunt eum in diis alienis

et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt.

17Immolaverunt daemonibus et non Deo,

diis, quos ignorabant;

novi recentesque venerunt,

 quos non coluerunt patres vestri.

18Petram, quae te genuit, dereliquisti,

et oblitus es Domini creatoris tui.

19Vidit Dominus et sprevit,

quia provocaverunt eum filii sui et filiae.

20Et ait: “Abscondam faciem meam ab eis

et considerabo novissima eorum;

generatio enim perversa est,

et infideles filii.

21Ipsi me provocaverunt in eo, qui non erat Deus,

et irritaverunt in vanitatibus suis;

et ego provocabo eos in eo, qui non est populus,

et in gente stulta irritabo illos.

22Ignis succensus est in furore meo

et ardebit usque ad inferni profundissima;

devorabitque terram cum germine suo

et montium fundamenta comburet.

23Congregabo super eos mala

et sagittas meas complebo in eis.

24Consumentur fame et devorabuntur febri

et peste amarissima;

dentes bestiarum immittam in eos,
cum veneno serpentium in pulvere.

25Foris vastabit eos gladius,

et intus pavor:

iuvenem simul ac virginem,

lactantem cum homine sene.

26Dixi: Disperdam eos,


cessare faciam ex hominibus memoriam eorum!,

27sed arrogantiam inimicorum timui,

ne superbirent hostes eorum

et dicerent: ‘ Manus nostra excelsa,
et non Dominus fecit haec omnia! ’.

28Gens enim absque consilio est

et sine prudentia.

29Utinam saperent et intellegerent haec

ac novissima sua providerent!

30Quomodo persequatur unus mille,

et duo fugent decem milia?

Nonne ideo, quia Petra eorum vendidit eos,

et Dominus tradidit illos?”.


31Non enim est petra eorum ut Petra nostra,

et inimici nostri sunt iudices.

32Vere de vinea Sodomorum vinea eorum

et de suburbanis Gomorrae;

uva eorum uva fellis

et botri amarissimi;

33fel draconum vinum eorum

et venenum aspidum insanabile.

34Nonne haec condita sunt apud me

et signata in thesauris meis?

35Mea est ultio, et ego retribuam
in tempore,
in quo labetur pes eorum!

Iuxta est dies perditionis,

et adesse festinat sors eorum.

36Iudicabit Dominus populum suum

et in servis suis miserebitur;

videbit quod infirmata sit manus,

et defecerint clausi ac liberati.

37Et dicet: “Ubi sunt dii eorum,

petra, in qua habebant fiduciam,

38de quorum victimis comedebant adipes

et bibebant vinum libaminum?

Surgant et opitulentur vobis

et in necessitate vos protegant!

39Videte nunc quod ego sim solus,

et non sit Deus praeter me.

Ego occidam et ego vivere faciam;

percutiam et ego sanabo;

et non est qui de manu mea possit eruere.

40Levabo ad caelum manum meam

et dicam: Vivo ego in aeternum!

41Si acuero ut fulgur gladium meum,

et arripuerit iudicium manus mea,

reddam ultionem hostibus meis

et his, qui oderunt me, retribuam.

42Inebriabo sagittas meas sanguine,

 et gladius meus devorabit carnes,

de cruore occisorum et captivorum,

de capite ducum inimici!”.

43Laudate, gentes, populum eius,

quia sanguinem servorum suorum ulciscetur

et vindictam retribuet in hostes suos

et propitius erit terrae populi sui».

44Venit ergo Moyses et locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi, ipse et Iosue filius Nun;
45complevitque omnes sermones istos loquens ad universum Israel.
46Et dixit ad eos: «Ponite corda vestra in omnia verba, quae ego testificor vobis hodie, ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa verba legis huius;
47quia verbum non incassum vobis, sed est vita vestra: et in verbo hoc longo perseverabitis tempore in terra, ad quam, Iordane transmisso, ingredimini possidendam».

48Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die dicens:
49«Ascende in montem istum Abarim, in montem Nabo, qui est in terra Moab contra Iericho, et vide terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israel obtinendam.
50Et morere in monte, quem conscendens iungeris populo tuo, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et appositus populo suo.
51Quia praevaricati estis contra me in medio filiorum Israel ad aquas Meribathcades deserti Sin, quia non sanctificastis me inter filios Israel.
52E contra videbis terram et non ingredieris in eam, quam ego dabo filiis Israel».