Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Deuteronomii - 33

Deuteronomii

33 1Haec est benedictio, qua benedixit Moyses homo Dei filiis Israel ante mortem suam.
Et ait:
«Dominus de Sinai venit

et de Seir ortus est eis;

apparuit de monte Pharan

et venit in Meribathcades

de meridie eius in Asedoth.
2 Meribathcades - Lege meribat qādēš (cfr. 32,51); TM «de myriadibus sanctitatis»
Asedoth - Lege ’ašdot (cfr. Vg: Ios 12,3 «Asedothphasga» = «ascensus Phasga», ubi morantur Israelitae, cfr Dt 3,17; 34,1); TM ’ēšdāt (= Vg «ignea lex»?)

3Vere diligit populos;

omnes sancti eius in manu illius sunt;

et, qui appropinquant pedibus tuis,

accipient de doctrina tua.

4Legem praecepit nobis Moyses,

hereditatem multitudinis Iacob.

5Et factus est apud dilectum rex,

congregatis principibus populi

cum tribubus Israel».

6«Vivat Ruben et non moriatur,

et sit parvus in numero».

7Haec est Iudae benedictio:

«Audi, Domine, vocem Iudae

et ad populum suum introduc eum.

Manus eius pugnabunt pro eo,

et adiutor illius contra adversarios eius eris».

8De Levi quoque ait:

«Tummim et Urim tui

viro sancto tuo,

quem probasti in Massa

et cum quo litigasti ad aquas Meriba.

9Qui dixit de patre suo et matre sua:

“Nescio vos”;

et fratres suos ignoravit

et filios suos nescivit.

Quia custodierunt eloquium tuum

et pactum tuum servaverunt.

10Docebunt iudicia tua Iacob

et legem tuam Israel;

ponent thymiama in naribus tuis

et holocaustum super altare tuum.

11Benedic, Domine, fortitudini eius

et opera manuum illius suscipe.

Percute lumbos inimicorum eius;

et, qui oderunt eum, non consurgant».

De Beniamin ait:

«Amantissimus Domini
habitabit confidenter in eo;

Altissimus proteget eum tota die

et inter umeros illius requiescet».
12 Altissimus - Lege eljôn (cfr. Gr «Deus»); TM «super eum»

13De Ioseph quoque ait:

«Benedicta a Domino terra eius:

donis caeli, rore

atque abysso subiacente,

14fructibus solis

et donis mensium,

15primitiis antiquorum montium

et donis collium aeternorum,

16frugibus terrae et plenitudine eius.

Benedictio illius, qui apparuit in rubo,

 veniat super caput Ioseph

et super verticem nazaraei inter fratres suos;

17quasi primogeniti tauri pulchritudo eius,

cornua unicornis cornua illius,

in ipsis ventilabit gentes

usque ad terminos terrae.

Hae sunt multitudines Ephraim,

et hae milia Manasse».

18De Zabulon ait:

«Laetare, Zabulon, in exitu tuo,

et Issachar, in tabernaculis tuis!

19Populos ad montem vocabunt,

ibi immolabunt victimas iustitiae.

Qui inundationem maris, quasi lac, sugent

et thesauros absconditos arenarum».

20De Gad ait:

«Benedictus, qui dilatat Gad!

Quasi leo requiescit

dilaceratque brachium et verticem.

21Et vidit primitias sibi,

quia ibi pars ducis erat reposita;

qui fuit cum principibus populi

et fecit iustitiam Domini

et iudicia sua cum Israel».

22De Dan quoque ait:

«Dan catulus leonis

prosiliet largiter de Basan».

23De Nephthali dixit:

«Nephthali satiabatur beneplacito,

et plenus erit benedictione Domini:

mare et meridiem possidebit».

24De Aser quoque ait:

«Benedictus prae filiis Aser!

Sit placens fratribus suis,
et tingat in oleo pedem suum.

25Ferrum et aes serae tuae,

sicut dies tui robur tuum».

26«Non est ut Deus Iesurun,

qui ascendit super caelos ad auxilium tuum

et in magnificentia sua super nubes.

27Habitaculum Deus antiquus,

et subter brachia sempiterna.

Eiciet a facie tua inimicum

dicetque: “Conterere!”.

28Habitabit Israel confidenter,

et fons Iacob solus;

stillabunt in terra frumenti et vini,

caelique rorem.

29Beatus tu, Israel! Quis similis tui,

popule, qui salvaris in Domino?

Ipse est scutum auxilii tui

et gladius gloriae tuae.

Blandientur tibi inimici tui,

et tu eorum altitudines calcabis».

Note al testo

2 Meribathcades - Lege meribat qādēš (cfr. 32,51); TM «de myriadibus sanctitatis»
Asedoth - Lege ’ašdot (cfr. Vg: Ios 12,3 «Asedothphasga» = «ascensus Phasga», ubi morantur Israelitae, cfr Dt 3,17; 34,1); TM ’ēšdāt (= Vg «ignea lex»?)
12 Altissimus - Lege eljôn (cfr. Gr «Deus»); TM «super eum»