Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Exodus - 15

Exodus

15 1Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt:
«Cantemus Domino,
gloriose enim magnificatus est:

equum et ascensorem eius

deiecit in mare!

Fortitudo mea et robur meum Dominus,

et factus est mihi in salutem.
Iste Deus meus,

et glorificabo eum;

Deus patris mei,

et exaltabo eum!

2 Et robur meum - Lege wesimrā; TM «et robur»

3Dominus quasi vir pugnator;

Dominus nomen eius!


4Currus pharaonis et exercitum eius

proiecit in mare;

electi bellatores eius

submersi sunt in mari Rubro.


5Abyssi operuerunt eos,

descenderunt in profundum quasi lapis.


6Dextera tua, Domine,

magnifice in fortitudine,

dextera tua, Domine,

percussit inimicum.


7Et in multitudine gloriae tuae

deposuisti adversarios tuos;

misisti iram tuam,

quae devoravit eos sicut stipulam.


8Et in spiritu furoris tui

congregatae sunt aquae;

stetit ut agger

unda fluens,

coagulatae sunt abyssi
in medio mari.

9Dixit inimicus:

“Persequar, comprehendam,

dividam spolia,

implebitur anima mea;

evaginabo gladium meum,

interficiet eos manus mea!”.


10Flavit spiritus tuus,

et operuit eos mare;

submersi sunt quasi plumbum

in aquis vehementibus.


11Quis similis tui
in diis, Domine?
Quis similis tui,
magnificus in sanctitate,
terribilis atque laudabilis,

faciens mirabilia?


12Extendisti manum tuam,

devoravit eos terra.


13Dux fuisti in misericordia tua

populo, quem redemisti,

et portasti eum in fortitudine tua

ad habitaculum sanctum tuum.


14Attenderunt populi et commoti sunt,

dolores obtinuerunt habitatores Philisthaeae.


15Tunc conturbati sunt principes Edom,

potentes Moab obtinuit tremor,

obriguerunt omnes habitatores Chanaan.


16Irruit super eos

formido et pavor;

in magnitudine brachii tui

fiunt immobiles quasi lapis,

donec pertranseat populus tuus, Domine,

donec pertranseat populus tuus iste,

quem possedisti.


17Introduces eos et plantabis

in monte hereditatis tuae,

firmissimo habitaculo tuo,

quod operatus es, Domine,

sanctuario, Domine,

quod firmaverunt manus tuae.


18Dominus regnabit

in aeternum et ultra!».

19Ingressi sunt enim equi pharaonis cum curribus et equitibus eius in mare, et reduxit super eos Dominus aquas maris; filii autem Israel ambu laverunt per siccum in medio eius.

20Sumpsit ergo Maria prophetissa soror Aaron tympanum in manu sua; egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,
21quibus praecinebat dicens:
«Cantemus Domino,
gloriose enim magnificatus est:
equum et ascensorem eius
deiecit in mare!».

22Tulit autem Moyses Israel de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur; ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem et non inveniebant aquam.
23Et venerunt in Mara nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amarae; unde vocatum est nomen eius Mara (id est Amaritudo).
24Et murmuravit populus contra Moysen dicens: «Quid bibemus?».
25At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum; quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt. Ibi constituit ei praecepta atque iudicia et ibi tentavit eum
26dicens: «Si audieris vocem Domini Dei tui et, quod rectum est coram eo, feceris et oboedieris mandatis eius custodierisque omnia praecepta illius, cunctum languorem, quem posui in Aegypto, non inducam super te: Ego enim Dominus sanator tuus».

27Venerunt autem in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmae; et castrametati sunt iuxta aquas.

Note al testo

2 Et robur meum - Lege wesimrā; TM «et robur»