Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Exodus - 4

Exodus

4 1Respondens Moyses ait: «Quid autem, si non credent mihi neque audient vocem meam, sed dicent: “Non apparuit tibi Dominus?”».
2Dixit ergo ad eum: «Quid est quod tenes in manu tua?». Respondit: «Virga».
3Dixitque Dominus: «Proice eam in terram!». Proiecit, et versa est in serpentem, ita ut fugeret Moyses.
4Dixitque Dominus: «Extende manum tuam et apprehende caudam eius!». Extendit et tenuit, versaque est in virgam.
5«Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus, Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob».

6Dixitque Dominus rursum: «Mitte manum tuam in sinum tuum!». Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis.
7«Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum!». Retraxit et protulit iterum, et erat similis carni reliquae. 
8«Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis.
9Quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam, sume aquam fluminis et effunde eam super aridam, et, quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem».

10Ait Moyses: «Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius et ex quo locutus es ad servum tuum, nam impeditioris et tardioris linguae sum».
11Dixit Dominus ad eum: «Quis fecit os hominis? Aut quis fabricatus est mutum vel surdum vel videntem vel caecum? Nonne ego?
12Perge igitur, et ego ero in ore tuo; doceboque te quid loquaris».
13At ille: «Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es».
14Iratus Dominus in Moysen ait: «Aaron, frater tuus Levites, scio quod eloquens sit; ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde.
15Loquere ad eum et pone verba mea in ore eius; et ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis.
16Ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum; tu autem eris ei ut Deus.
17Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa».

18Abiit Moyses et reversus est ad Iethro socerum suum dixitque ei: «Vadam, quaeso, et revertar ad fratres meos in Aegyptum, ut videam, si adhuc vivant». Cui ait Iethro: «Vade in pace».
19Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian: «Vade, revertere in Aegyptum; mortui sunt enim omnes, qui quaerebant animam tuam».
20Tulit Moyses uxorem suam et filios suos et imposuit eos super asinum; reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua.
21Dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum: «Vide, ut omnia ostenta, quae posui in manu tua, facias coram pharaone; ego indurabo cor eius, et non dimittet populum.
22Dicesque ad eum: Haec dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israel.
23Dico tibi: Dimitte filium meum, ut serviat mihi; si autem non vis dimittere eum, ecce ego interficiam filium tuum primogenitum».

24Cumque esset in itinere, in deversorio, occurrit ei Dominus et volebat occidere eum.
25Tulit ilico Sephora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui; tetigitque pedes eius et ait: «Sponsus sanguinum tu mihi es».
26Et dimisit eum, postquam dixerat: «Sponsus sanguinum», ob circumcisionem.

27Dixit autem Dominus ad Aaron: «Vade in occursum Moysi in desertum». Qui perrexit obviam ei in montem Dei et osculatus est eum.
28Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini, quibus miserat eum, et signa, quae mandaverat.
29Veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israel.
30Locutusque est Aaron omnia verba, quae dixerat Dominus ad Moysen, et fecit signa coram populo.
31Et credidit populus, audieruntque quod visitasset Dominus filios Israel et quod respexisset afflictionem eorum; et proni adoraverunt.