Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Exodus - 6
Exodus
6 1Dixitque Dominus ad Moysen: «Nunc videbis quae facturus sim pharaoni; per manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet illos de terra sua».2Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: «Ego Dominus, 3qui apparui Abraham, Isaac et Iacob ut Deus omnipotens; et nomen meum Dominum non indicavi eis. 4Pepigique cum eis foedus, ut darem illis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenae. 5Ego audivi gemitum filiorum Israel, quia Aegyptii oppresserunt eos, et recordatus sum pacti mei. 6Ideo dic filiis Israel: Ego Dominus, qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum; et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et iudiciis magnis. 7Et assumam vos mihi in populum et ero vester Deus; et scietis quod ego sum Dominus Deus vester, qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum 8et induxerim in terram, super quam levavi manum meam, ut darem eam Abraham, Isaac et Iacob; daboque illam vobis possidendam, ego Dominus».
9Narravit ergo Moyses omnia filiis Israel; qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum. 10Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 11«Ingredere et loquere ad pharaonem regem Aegypti, ut dimittat filios Israel de terra sua». 12Respondit Moyses coram Domino: «Ecce, filii Israel non audiunt me, et quomodo audiet me pharao, praesertim cum incircumcisus sim labiis?».
13Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israel et ad pharaonem regem Aegypti, ut educerent filios Israel de terra Aegypti.
14Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israelis: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi; hae cognationes Ruben.
15Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod et Iachin et Sohar er Saul filius Chananitidis; hae progenies Simeon.
16Et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas: Gerson et Caath et Merari; anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem.
17Filii Gerson: Lobni et Semei per cognationes suas.
18Filii Caath: Amram et Isaar et Hebron et Oziel; anni quoque vitae Caath centum triginta tres.
19Filii Merari: Moholi et Musi; hae cognationes Levi per familias suas.
20Accepit autem Amram uxorem Iochabed amitam suam, quae peperit ei Aaron et Moysen; fueruntque anni vitae Amram centum triginta septem.
21Filii quoque Isaar: Core et Napheg et Zechri.
22Filii quoque Oziel: Misael et Elisaphan et Sethri.
23Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab sororem Naasson, quae peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar.
24Filii quoque Core: Asir et Elcana et Abiasaph; hae sunt cognationes Coritarum.
25At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel, quae peperit ei Phinees; hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.
26Iste est Aaron et Moyses, quibus praecepit Dominus, ut educerent filios Israel de terra Aegypti per turmas suas. 27Hi sunt qui loquuntur ad pharaonem regem Aegypti, ut educant filios Israel de Aegypto; iste est Moyses et Aaron 28in die, qua locutus est Dominus ad Moysen in terra Aegypti.
29Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: «Ego Dominus; loquere ad pharaonem regem Aegypti omnia, quae ego loquor tibi». 30Et ait Moyses coram Domino: «En incircumcisus labiis sum. Quomodo audiet me pharao?».