Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ecclesiastes - 8
Ecclesiastes
81Quis talis, ut sapiens est?
Et quis cognovit solutionem rerum?
Sapientia hominis illuminat vultum eius,
et durities faciei illius commutatur.
Os regis observa et propter iuramenta Dei 3ne festines recedere a facie eius neque permaneas in re mala, quia omne, quod voluerit, faciet. 4Quia sermo illius potestate plenus est, nec dicere ei quisquam potest: «Quare ita facis?». 5Qui custodit praeceptum, non experietur quidquam mali; tempus et iudicium cor sapientis intellegit. 6Omni enim negotio tempus est et iudicium, et multa hominis afflictio; 7ignorat enim quid futurum sit, nam quomodo sit futurum, quis nuntiabit ei? 8Non est in hominis potestate dominari super spiritum nec cohibere spiritum, nec habet potestatem supra diem mortis, nec ulla remissio est ingruente bello, neque salvabit impietas impium.
9Omnia haec consideravi et dedi cor meum cunctis operibus, quae fiunt sub sole, quo tempore dominatur homo homini in malum suum. 10Et ita vidi impios sepultos, discedentes de loco sancto; in oblivionem cadere in civitate, quod ita egerunt: sed et hoc vanitas est. 11Etenim, quia non profertur cito sententia contra opera mala, ideo cor filiorum hominum repletur, ut perpetrent mala. 12Nam peccator centies facit malum et prolongat sibi dies; verumtamen novi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem eius. 13Non sit bonum impio, nec prolongabit dies suos quasi umbram, qui non timet faciem Domini. 14Est vanitas, quae fit super terram: sunt iusti, quibus mala proveniunt, quasi opera egerint impiorum, et sunt impii, quibus bona proveniunt, quasi iustorum facta habeant; sed et hoc vanissimum iudico. 15Laudavi igitur laetitiam quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet et biberet atque gauderet et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitae suae, quos dedit ei Deus sub sole. 16Cum apposui cor meum, ut scirem sapientiam et intellegerem occupationem, quae versatur in terra, quod diebus et noctibus somnum non capit oculis, 17ecce intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum, quae fiunt sub sole; et quanto plus laboraverit homo ad quaerendum, tanto minus inveniet; etiamsi dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire.
Note al testo