Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ecclesiasticus - 16

Ecclesiasticus

16 Ne iucunderis in filiis impiis;
si multiplicentur, non oblecteris super ipsos,

si non est timor Dei cum illis.

La: 15c. 20b. 25abe
Gr II: 22d

2Non credas vitae illorum

et ne respexeris in labores eorum.


3Melior est enim unus timens Deum
quam mille filii impii;


4et potius est mori sine filiis

quam relinquere filios impios.


5Ab uno sensato inhabitabitur patria,

tribus autem impiorum deseretur.


6Multa talia vidit oculus meus,

et fortiora horum audivit auris mea.


7In synagoga peccantium exardebit ignis,

et in gente incredibili exardescet ira.


8Non exoraverunt eum antiqui gigantes,

qui rebelles fuerunt confidentes suae virtuti.


9Et non pepercit accolis Lot

et exsecratus est eos prae superbia verbi illorum;


10non misertus est gentis anathematis,

qui depulsi sunt in peccatis suis.


11Et sicut sescenta milia peditum,

qui congregati sunt in duritia cordis sui;

et, si unus fuisset cervicatus,

mirum si fuisset immunis:


12misericordia enim et ira est cum illo,

sustinens, exorabilis et effundens iram.


13ecundum multam misericordiam suam, sic et correptio illius:

hominem secundum opera sua iudicat.


14Non effugiet in rapina peccator,

et non irrita erit sustinentia iusti.


15Omni misericordiae erit merces:

unusquisque secundum meritum operum suorum inveniet coram se

et secundum intellectum peregrinationis ipsius.

Dominus induravit cor pharaonis, ne agnosceret illum,

ut opera sua innotescerent sub caelo.

Misericordia eius apparuit omnibus creaturis eius,

lucem suam et tenebras dispertiit filiis hominum.


16Non dicas: «A Deo abscondar!

Et, ex summo quis mei memorabitur?


17In populo magno non agnoscar;

quae est enim anima mea in tam immensa creatura?».


18Ecce caelum et caeli caelorum,

abyssus et universa terra et quae in eis sunt,

in visitatione illius commovebuntur;


19montes simul et colles et fundamenta terrae,

cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur.


20Et in omnibus his non apponet cor,

etenim omne cor intellegitur ab illo.

21Et vias illius quis intellegit

et procellam, quam nec oculus videbit hominis?


22Nam plurima illius opera sunt in absconsis,

et opera iustitiae eius quis enuntiabit, aut quis sustinebit?

Longe enim est decretum,

et interrogatio omnium in consummatione est.

23Qui minoratur corde, cogitat ista,

et vir imprudens et errans cogitat stulta.


24Audi me, fili, et disce prudentiam sensus,

25et dicam in aequitate disciplinam

et scrutabor enarrare sapientiam;

et in verbis meis attende in corde tuo.

Edico in aequitate spiritus virtutes,

quas posuit Deus in opera sua ab initio,

et in veritate enuntio scientiam eius.


26Quando creavit Deus opera sua ab initio
et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum,


27ornavit in aeternum opera illorum

et dominatum eorum in generationibus suis.

Nec esurierunt nec laboraverunt

et non destiterunt ab operibus suis.


28Unusquisque proximum sibi non angustiavit,

29et usque in aeternum non erunt incredibiles verbo illius.

30Post haec Deus in terram respexit
et complevit illam bonis suis;

31anima omnis vitalis cooperuit faciem ipsius,

et in ipsam iterum reversio illorum.


Note al testo

La: 15c. 20b. 25abe
Gr II: 22d