Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ecclesiasticus - 22

Ecclesiasticus

22 Lapidi luteo comparatus est piger,

et omnes sibilabunt super aspernationem illius;

La: 7-8

2fimo boum comparatus est piger:

et omnis, qui tetigerit eum, excutiet manus.


3Confusio patris est de filio indisciplinato,

filia autem in deminorationem generatur.


4Filia prudens hereditas viro suo,

nam, quae confundit, in contumeliam fit genitoris.


5Patrem et virum confundit filia audax,

ab utrisque autem inhonorabitur.


6Musica in luctu importuna narratio;

disciplina et doctrina in omni tempore sapientia.


7Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam;

8qui narrat verbum non audienti,

quasi qui excitat dormientem de gravi somno.


9Cum dormiente loquitur, qui enarrat stulto sapientiam,

et in fine narrationis dicit: «Quis est hic?».


10Supra mortuum plora, defecit enim lux,

et supra fatuum plora, defecit enim sensus.


11Modicum plora supra mortuum, quoniam requievit;

12nequissima enim vita fatui super mortem.

13Luctus mortui septem dies,

fatui autem et impii omnes dies vitae illorum.

14Cum stulto ne multum loquaris

et cum insensato ne abieris.


15Serva te ab illo, ut non molestiam habeas,

et non coinquinaberis impactione illius.


16Deflecte ab illo et invenies requiem

et non acediaberis in stultitia illius.


17Super plumbum quid gravius?

Et quod illi aliud nomen quam fatuus?


18Arenam et salem et massam ferri facilius est ferre

quam hominem imprudentem et fatuum et impium.


19Loramentum ligneum colligatum in fundamento aedificii

non dissolvetur;

sic et cor confirmatum in cogitatione consilii,

nullus timor illud commovebit.


20Cor firmatum in cogitatu intellegentiae

sicut ornatus in pariete polito.


21Sicut pali in excelsis et caementa sine impensa posita

contra faciem venti non permanebunt,


22sic et cor timidum in cogitatione stulti

contra impetum timoris non resistet. (23)


24Pungens oculum deducit lacrimas,

et, qui pungit cor, pellit amicitiam.


25Mittens lapidem in volatilia fugat illa;

sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam.


26Ad amicum etsi produxeris gladium,

non desperes: est enim regressus;

ad amicum
27si aperueris os triste,

non timeas: est enim concordatio,

excepto convicio et improperio et superbia

et mysterii revelatione et plaga dolosa;

in his omnis effugiet amicus.

28Fidem posside cum amico in paupertate illius,

ut et in bonis illius communices;


29in tempore tribulationis illius permane illi fidelis,

ut et in hereditate illius coheres sis.


30Ante ignem camini vapor et fumus,

sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae.


3131 Amicum tegere non confundar,

a facie illius non me abscondam;

et, si mala mihi evenerint per illum, sustinebo:


32omnis, qui audiet, cavebit se ab eo.

33Quis dabit ori meo custodiam

et super labia mea signaculum aptum,

ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me?

Note al testo

La: 7-8