Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ezechielis - 13

Ezechielis

13 1Et factus est sermo Domini ad me dicens:
2«Fili hominis, vaticinare ad prophetas Israel, qui prophetant; et dices prophetantibus de corde suo: Audite verbum Domini.
3Haec dicit Dominus Deus: Vae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum et nihil vident!
4Quasi vulpes in ruinis prophetae tui, Israel, facti sunt.
5Non ascendistis confractiones neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in proelio in die Domini.
6Vident vana et divinant mendacium dicentes: “Ait Dominus”, cum Dominus non miserit eos; et exspectant, ut confirmet sermonem.
7Numquid non visionem cassam vidistis et divinationem mendacem locuti estis, et dicitis: “Ait Dominus”, cum ego non sim locutus?

8Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia locuti estis vana et vidistis mendacium, ideo ecce ego ad vos, ait Dominus Deus;
9et erit manus mea super prophetas, qui vident vana et divinant mendacium: in consilio populi mei non erunt et in scriptura domus Israel non scribentur nec in terram Israel ingredientur, et scietis quia ego Dominus Deus.
10Eo quod deceperint populum meum dicentes: “Pax”, et non est pax; et ipse aedificabat parietem, illi autem liniebant eum calce.
Dic ad eos, qui liniunt calce, quod casurus sit; erit enim imber inundans, et dabo lapides grandinis desuper irruentes et ventum procellae dissipantem.
11 Et dabo – Lege cum Gr, Syr et Vg we’ettenāh; TM «et vos» (?)
12Siquidem ecce cecidit paries; numquid non dicetur vobis: “Ubi est litura, quam levistis?”.
13Propterea haec dicit Dominus Deus: Et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea, et imber inundans in furore meo erit, et lapides grandinis in ira in consumptionem;
14et destruam parietem, quem levistis calce, et adaequabo eum terrae, et revelabitur fundamentum eius, et cadet, et consumemini in medio eius et scietis quia ego sum Dominus.

15Et complebo indignationem meam in pariete et in his, qui leverunt eum calce, dicamque vobis: Non est paries, et non sunt qui leverunt eum;
16prophetae Israel, qui prophetant ad Ierusalem et vident ei visionem pacis, et non est pax, ait Dominus Deus.

17Et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui, quae prophetant de corde suo, et vaticinare super eas
et dic: Haec dicit Dominus Deus: Vae, quae consuunt fascias pro omni articulo manus et faciunt velamina pro capite omnis staturae ad capiendas animas! Numquid capietis animas de populo meo et vivificabitis animas vobis?
18 Manus – Lege cum Gr et Vg jād (pauci mss Hebraici, Syr et Targ jādîm); TM «manuum mearum»
19Et violastis me ad populum meum pro pugillo hordei et fragmento panis, ut interficeretis animas, quae mori non deberent, et vivificastis animas, quae non deberent vivere, mentientes populo meo credenti mendaciis.

20Propter hoc haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad fascias vestras, quibus vos capitis animas quasi volatilia, et disrumpam eas de brachiis vestris; et dimittam animas, quas vos cepistis, animas quasi volatilia,
21et disrumpam velamina vestra et liberabo populum meum de manu vestra, neque erunt ultra in manibus vestris ad praedandum, et scietis quia ego Dominus.

22Pro eo quod maerere fecistis cor iusti mendaciter, quem ego non contristavi, et confortastis manus impii, ut non reverteretur a via sua mala et viveret,
23propterea vana non videbitis et divinationes non divinabitis amplius, et eruam populum meum de manu vestra, et scietis quia ego Dominus».

Note al testo

11 Et dabo – Lege cum Gr, Syr et Vg we’ettenāh; TM «et vos» (?)
18 Manus – Lege cum Gr et Vg jād (pauci mss Hebraici, Syr et Targ jādîm); TM «manuum mearum»