Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ezechielis - 23

Ezechielis

23 1Et factus est sermo Domini ad me dicens:
2«Fili hominis, duae mulieres filiae matris unius fuerunt
3et fornicatae sunt in Aegypto, in adulescentia sua fornicatae sunt; ibi subacta sunt ubera earum, et tactae sunt mammae virginitatis earum.
4Nomina autem earum Oolla maior et Ooliba soror eius; et habui eas, et pepererunt filios et filias: porro earum nomina Samaria Oolla et Ierusalem Ooliba.
5Fornicata est igitur Oolla discedens a me; et insanivit in amatores suos, in Assyrios: bellatores
6vestitos hyacintho, principes et magistratus, iuvenes desiderabiles universi, equites ascensores equorum.
7Et dedit fornicationes suas ad eos electos filiorum Assyriae universos; et apud omnes, in quos insanivit, in omnibus idolis eorum polluta est.
8Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Aegypto, non reliquit; nam et illi dormierunt cum ea in adulescentia eius, et illi tetigerant ubera virginitatis eius et effuderant fornicationem suam super eam.
9Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assyriae, in quos insanivit;
10ipsi discooperuerunt ignominiam eius, filios et filias illius tulerunt et ipsam occiderunt gladio; et facta est famosa mulieribus, et iudicia perpetrarunt in ea.

11Quod cum vidisset soror eius Ooliba, plus quam illa insanivit libidine et fornicatione sua super fornicationem sororis suae.
12In filios Assyriorum amore exarsit: duces et magistratus, bellatores indutos veste pretiosa, equites, qui vectabantur equis, adulescentes cuncti desiderabiles.
13Et vidi quod polluta esset: via una ambarum;
14et auxit fornicationes suas. Cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chaldaeorum expressas sinopide,
15et accinctos balteis renes, et tiaras defluentes in capitibus eorum; aspectus essedariorum omnibus, similitudo filiorum Babylonis, quorum patria Chaldaea.
16Et insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum et misit nuntios ad eos in Chaldaeam.
17Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile amoris, polluerunt eam stupris suis; et, cum polluta esset ab eis, recessit anima eius ab illis.
18Cum manifestasset fornicationes suas et discooperuisset ignominiam suam, recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore eius.
19Multiplicavit autem fornicationes suas, recordans dies adulescentiae suae, quibus fornicata est in terra Aegypti;
20et insanivit libidine in amatores suos, quorum membra sunt ut membra asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum.
Et desiderasti scelus adulescentiae tuae, quando subacta sunt in Aegypto ubera tua, et tactae mammae pubertatis tuae.
21 In Aegypto – Lege cum Gr, Syr et Vg bemîṣrajim; TM «ab Aegypto (–iis)»
Et tactae – Lege lema‛ēk (cfr. Syr et Vg); TM «propter»

22Propterea, Ooliba, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego suscitabo amatores tuos contra te, de quibus recessit anima tua; et congregabo eos adversum te in circuitu,
23filios Babylonis et universos Chaldaeos, Phacud et Sue et Cue, omnes filios Assyriorum cum eis, iuvenes desiderabiles, duces et magistratus universos, essedarios et nominatos, ascensores equorum omnes.
24Et venient super te instructi curru et rota, cum multitudine populorum; scuto et clipeo et galea armabuntur contra te undique, et dabo coram eis iudicium, et iudicabunt te iudiciis suis.
25Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore: nasum tuum et aures tuas praecident et, quae remanserint de te, gladio concident; ipsi filios tuos et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igni.
26Et denudabunt te vestimentis tuis et tollent vasa gloriae tuae;
27et cessare faciam scelus tuum de te et fornicationem tuam de terra Aegypti, nec levabis oculos tuos ad eos et Aegypti non recordaberis amplius.
28Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego tradam te in manu eorum, quos odisti, in manu, de quibus recessit anima tua;
29et agent tecum in odio et tollent omnes labores tuos et dimittent te nudam et ignominia plenam, et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum et fornicationes tuae.
30Fecerunt haec tibi, quia fornicata es post gentes, inter quas polluta es in idolis earum.
31In via sororis tuae ambulasti, et dabo calicem eius in manu tua.

32Haec dicit Dominus Deus:
Calicem sororis tuae bibes
profundum et latum
— eris in derisum et in subsannationem —:
est capacissimus.

33Ebrietate et dolore repleberis,
calice stuporis et horroris,
calice sororis tuae Samariae,

34et bibes illum et epotabis usque ad faeces;
et fragmenta eius rodes
et ubera tua lacerabis,
quia ego locutus sum»,
ait Dominus Deus.

35Propterea haec dicit Dominus Deus: «Quia oblita es mei et proiecisti me post tergum tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas».
36Et ait Dominus ad me: «Fili hominis, numquid iudicas Oollam et Oolibam? Annuntia ergo eis scelera earum.
37Quia adulteratae sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicatae sunt; insuper et filios suos, quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad devorandum.
38Sed et hoc fecerunt mihi: polluerunt sanctuarium meum in die illa et sabbata mea profanaverunt.
39Cumque immolarent filios suos idolis suis et ingrederentur sanctuarium meum in die illa, ut polluerent illud, ecce haec fecerunt in medio domus meae.
40Quin et miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntius missus erat; itaque ecce venerunt. Quibus te lavisti et circumlevisti stibio oculos tuos et ornata es mundo muliebri;
41sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te, thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam.
Et vox multitudinis exsultantis erat apud eam et apud viros multitudo hominum, qui adducebantur de deserto; et posuerunt armillas in manibus earum et coronas speciosas in capitibus earum.
42 Multitudo – Lege rōb (dittographia); TM «prae (a) multitudine»
Adducebantur – Omitte cum Gr sôbe’îm (potatores) vel sābā’îm (Sabaei)
43Et dixi de ea, quae attrita est in adulteriis: Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam haec.
Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem; sic ingrediebantur ad Oollam et ad Oolibam, mulieres nefarias.
44 Et ingressi sunt – Lege cum duobus mss Hebraicis et Vg wajjābô’û; TM «et ingressus est»
45Viri ergo iusti sunt; hi iudicabunt eas iudicio adulterarum et iudicio effundentium sanguinem, quia adulterae sunt, et sanguis in manibus earum».
46Haec enim dicit Dominus Deus: «Adduc ad eas congregationem et trade eas in terrorem et in rapinam;
47et lapidentur lapidibus congregationis et confodiantur gladiis eorum; filios et filias earum interficiant et domos earum igne succendant.
48Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres, ne faciant secundum scelus vestrum;
49et dabunt scelus vestrum super vos, et peccata idolorum vestrorum portabitis et scietis quia ego Dominus Deus».

Note al testo

21 In Aegypto – Lege cum Gr, Syr et Vg bemîṣrajim; TM «ab Aegypto (–iis)»
Et tactae – Lege lema‛ēk (cfr. Syr et Vg); TM «propter»
42 Multitudo – Lege rōb (dittographia); TM «prae (a) multitudine»
Adducebantur – Omitte cum Gr sôbe’îm (potatores) vel sābā’îm (Sabaei)
44 Et ingressi sunt – Lege cum duobus mss Hebraicis et Vg wajjābô’û; TM «et ingressus est»