Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ezechielis - 3
Ezechielis
3 Et dixit ad me: «Fili hominis, quodcumque inveneris, comede; comede volumen istud et vadens loquere ad filios Israel». 2Et aperui os meum, et cibavit me volumine illo 3et dixit ad me: «Fili hominis, venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto, quod ego do tibi». Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce.4Et dixit ad me: «Fili hominis, vade ad domum Israel et loqueris verba mea ad eos. 5Non enim ad populum profundi sermonis et ignotae linguae tu mitteris, ad domum Israel; 6neque ad populos multos profundi sermonis et ignotae linguae, quorum non possis audire sermones; et si ad illos mittereris, ipsi audirent te. 7Domus autem Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me; omnis quippe domus Israel dura fronte est et obstinato corde. 8Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum et frontem tuam duriorem frontibus eorum; 9ut adamantem et duriorem silice dedi faciem tuam: ne timeas eos neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est». 10Et dixit ad me: «Fili hominis, omnes sermones meos, quos loquor ad te, assume in corde tuo et auribus tuis audi. 11Et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos et dices eis: Haec dicit Dominus Deus; sive audiant, sive contemnant».
Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnae, cum elevaretur gloria Domini de loco suo; 13et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram et vocem rotarum sequentium animalia et vocem commotionis magnae. 14Spiritus quoque levavit me et assumpsit me; et abii amarus in indignatione spiritus mei: manus enim Domini erat super me gravis. 15Et veni ad transmigrationem, ad Telabib, ad eos, qui habitabant iuxta flumen Chobar; et sedi, ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus obstupefactus in medio eorum.
16Cum autem pertransissent septem dies, factum est verbum Domini ad me dicens: 17«Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel; et audies de ore meo verbum et commonebis eos ex me. 18Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non commonueris eum neque locutus fueris ei, ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. 19Si autem tu commonueris impium, et ille non fuerit conversus ab impietate sua et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti. 20Sed et si conversus iustus a iustitia sua, fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo; ipse morietur, quia non commonuisti eum: in peccato suo morietur, et non erunt in memoria iustitiae eius, quas fecit; sanguinem vero eius de manu tua requiram. 21Si autem tu commonueris iustum, ut non peccet iustus, et ille non peccaverit, vivens vivet, quia commonuisti eum et tu animam tuam liberasti».
22Et facta est super me manus Domini, et dixit ad me: «Surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum». 23Et surgens egressus sum in campum, et ecce ibi gloria Domini stabat quasi gloria, quam vidi iuxta fluvium Chobar, et cecidi in faciem meam. 24Et ingressus est in me spiritus et statuit me super pedes meos et locutus est mihi et dixit ad me: «Ingredere et includere in medio domus tuae. 25Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris in medio eorum; 26et linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et eris mutus nec quasi vir obiurgans, quia domus exasperans est. 27Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus. Qui audit, audiat; et, qui contemnit, contemnat, quia domus exasperans est».
Note al testo