Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ezechielis - 32
Ezechielis
32 1Et factum est duodecimo anno, in mense duodecimo, in una mensis, factum est verbum Domini ad me dicens: 2«Fili hominis, assume lamentum super pharaonem, regem Aegypti, et dices ad eum:Leo gentium peristi,
et eras sicut draco in mari;
et bulliebas in fluminibus tuis
et conturbabas aquas pedibus tuis
et turbida faciebas flumina earum.
3Haec dicit Dominus Deus:
Expandam super te rete meum
in coetu populorum multorum,
et extrahent te in sagena mea;
4et proiciam te in terram,
super faciem agri abiciam te
et habitare faciam super te omnia volatilia caeli
et saturabo de te bestias universae terrae;
5et dabo carnes tuas super montes
et implebo valles sanie tua.
6Et irrigabo terram paedore
sanguinis tui super montes,
et voragines implebuntur ex te;
7et operiam, cum exstinctus fueris, caelum
et nigrescere faciam stellas eius:
solem nube tegam,
et luna non dabit lumen suum;
8omnia luminaria caeli
maerere faciam super te
et dabo tenebras super terram tuam,
dicit Dominus Deus.
9Et commovebo cor populorum multorum, cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras, quas nescis. 10Et stupescere faciam super te populos multos, et reges eorum horrore nimio formidabunt super te, cum volare coeperit gladius meus coram facie eorum, et obstupescet tremefactus unusquisque pro anima sua in die ruinae tuae. 11Quia haec dicit Dominus Deus: Gladius regis Babylonis veniet tibi,
12in gladiis fortium deiciam multitudinem tuam;
violentissimae gentium omnium hae
et vastabunt superbiam Aegypti,
et dissipabitur omnis pompa eius.
13Et perdam omnia iumenta eius,
quae erant super aquas plurimas,
et non conturbabit eas pes hominis ultra,
neque ungula iumentorum turbabit eas;
14tunc purissimas reddam aquas eorum
et flumina eorum quasi oleum adducam,
ait Dominus Deus.
15Cum dedero terram Aegypti desolatam,
deseretur autem terra a plenitudine sua,
quando percussero omnes habitatores eius,
scient quia ego Dominus.
16Planctus est, et plangent eum; filiae gentium plangent eum, super Aegyptum et super omnem pompam eius plangent eum», ait Dominus Deus.
17Et factum est in duodecimo anno, in quinta decima mensis, factum est verbum Domini ad me dicens: 18«Fili hominis, cane lugubre super pompam Aegypti et detrahe eam, ipsam et filias gentium robustarum ad inferiora terrae cum his, qui descendunt in lacum.
19Quo pulchrior es?
Descende et dormi cum incircumcisis.
20In medio interfectorum gladio cadent; gladius datus est, attraxerunt eam et omnes populos eius. 21Loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni, cum auxiliatoribus eius descenderunt: “Tacent incircumcisi interfecti gladio!”.
22Ibi Assyria et omnis multitudo eius, in circuitu illius sepulcra eius, omnes interfecti, qui ceciderunt gladio; 23quorum data sunt sepulcra in profundissimis laci, et facta est multitudo eius per gyrum sepulcri eius; universi interfecti, cadentes gladio, qui dederant quondam formidinem in terra viventium.
24Ibi Elam et omnis pompa eius per gyrum sepulcri sui; omnes hi interfecti ruentesque gladio, qui descenderunt incircumcisi ad inferiora terrae, qui dederant quondam formidinem suam in terra viventium et sustulerunt ignominiam suam cum his, qui descendunt in lacum. 25In medio interfectorum posuerunt cubile eius, in omni pompa eius, in circuitu eius sepulcra illius, omnes hi incircumcisi interfectique gladio; dederant enim terrorem suum in terra viventium et sustulerunt ignominiam suam cum his, qui descendunt in lacum, in medio interfectorum positi sunt.
26Ibi Mosoch, Thubal et omnis pompa eius, in circuitu illius sepulcra eius, omnes hi incircumcisi interfectique gladio, quia dederunt formidinem suam in terra viventium; et non dormient cum fortibus, qui ceciderunt a saeculo et descenderunt ad infernum cum armis suis et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et fuerunt scuta eorum super ossa eorum, quia terror fortium erat in terra viventium.
29Ibi Idumaea, reges eius et omnes duces eius, qui dati sunt in robore suo cum interfectis gladio et qui cum incircumcisis dormiunt et cum his, qui descenderunt in lacum.
30Ibi principes aquilonis omnes et universi Sidonii, qui deducti sunt cum interfectis in terrore suo, in sua fortitudine confusi; qui dormiunt incircumcisi cum interfectis gladio et sustulerunt confusionem suam cum his, qui descendunt in lacum.
31Videbit eos pharao et consolabitur super universa pompa sua. Interfecti sunt gladio pharaonis et omnis exercitus eius, ait Dominus Deus, 32quia dedi terrorem meum in terra viventium; et prostratus est in medio incircumcisorum cum interfectis gladio pharaonis et omnis pompa eius», ait Dominus Deus.
Note al testo