Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ezechielis - 47
Ezechielis
47 1Et convertit me ad portam domus, et ecce aquae egre diebantur subter limen domus ad orientem; facies enim domus respiciebat ad orientem, aquae autem descendebant a latere templi dextro a meridie altaris. 2Et eduxit me per viam portae aquilonis et convertit me ad viam foras ad portam exteriorem, quae respiciebat ad orientem; et ecce aquae exeuntes a latere dextro. 3Cum egrederetur vir ad orientem, qui habebat funiculum in manu sua, mensus est mille cubitos et traduxit me per aquam usque ad talos. 4Rursumque mensus est mille et traduxit me per aquam usque ad genua. 5Et mensus est mille et traduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille; torrens, quem non potui pertransire, quoniam intumuerant aquae, aquae ad natandum; torrens, qui non poterat transvadari. 6Et dixit ad me: «Certe vidisti, fili hominis»; et duxit me et convertit ad ripam torrentis. 7Cumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte; et ait ad me: «Aquae istae, quae egrediuntur ad regionem orientalem et descendunt ad Arabam, intrabunt mare, aquas salsas, et sanabuntur aquae:Haec dicit Dominus Deus: Hic est terminus, in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israel, quia Ioseph duplicem funiculum habet;
Note al testo