Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Genesis - 1

Genesis

1 1In principio creavit Deus caelum et terram.
2Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae super faciem abyssi, et spiritus Dei ferebatur super aquas.

3Dixitque Deus: «Fiat lux». Et facta est lux.
4Et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit Deus lucem ac tenebras.
5Appellavitque Deus lucem Diem et tenebras Noctem. Factumque est vespere et mane, dies unus.

6Dixit quoque Deus: «Fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis».
7Et fecit Deus firmamentum divisitque aquas, quae erant sub firmamento, ab his, quae erant super firmamentum. Et factum est ita.
8Vocavitque Deus firmamentum Caelum. Et factum est vespere et mane, dies secundus.

9Dixit vero Deus: «Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum, et appareat arida». Factumque est ita.
10Et vocavit Deus aridam Terram congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.
11Et ait Deus: «Germinet terra herbam virentem et herbam facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram». Et factum est ita.
12Et protulit terra herbam virentem et herbam afferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum, qui habet in semetipso sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.
13Et factum est vespere et mane, dies tertius.

14Dixit autem Deus: «Fiant luminaria in firmamento caeli, ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos,
15ut luceant in firmamento caeli et illuminent terram. Et factum est ita.
16Fecitque Deus duo magna luminaria: luminare maius, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nocti, et stellas.
17Et posuit eas Deus in firmamento caeli, ut lucerent super terram
18et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.
19Et factum est vespere et mane, dies quartus.

20Dixit etiam Deus: «Pullulent aquae reptile animae viventis, et volatile volet super terram sub firmamento caeli».
21Creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem, quam pullulant aquae secundum species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum;
22benedixitque eis Deus dicens: «Crescite et multiplicamini et replete aquas maris, avesque multiplicentur super terram».
23Et factum est vespere et mane, dies quintus.

24Dixit quoque Deus: «Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas». Factumque est ita.
25Et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta secundum species suas et omne reptile terrae in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum.

26Et ait Deus: «Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et praesint piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili, quod movetur in terra».

27Et creavit Deus hominem ad imaginem suam;

ad imaginem Dei creavit illum;
masculum et feminam creavit eos.

28Benedixitque illis Deus et ait illis Deus: «Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus, quae moventur super terram».
29Dixitque Deus: «Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram et universa ligna, quae habent in semetipsis fructum ligni portantem sementem, ut sint vobis in escam
30et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis, quae moventur in terra et in quibus est anima vivens, omnem herbam virentem ad vescendum». Et factum est ita. 
31Viditque Deus cuncta, quae fecit, et ecce erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.