Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Genesis - 22

Genesis

22 1Quae postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham et dixit ad eum: «Abraham». Ille respondit: «Adsum».
2Ait: «Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac et vade in terram Moria; atque offer eum ibi in holocaustum super unum montium, quem monstravero tibi».


3Igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes suos et Isaac filium suum. Cumque concidisset ligna in holocaustum, surrexit et abiit ad locum, quem praeceperat ei Deus.
4Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul
5dixitque ad pueros suos: «Exspectate hic cum asino. Ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos».


6Tulit quoque ligna holocausti et imposuit super Isaac filium suum; ipse vero portabat in manibus ignem et cultrum. Cumque duo pergerent simul,
7dixit Isaac Abrahae patri suo: «Pater mi». Ille respondit: «Quid vis, fili?». «Ecce, inquit, ignis et ligna; ubi est victima holocausti?».
8Dixit Abraham: «Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi».

    Pergebant ambo pariter;
9et venerunt ad locum, quem ostenderat ei Deus, in quo aedificavit Abraham altare et desuper ligna composuit. Cumque colligasset Isaac filium suum, posuit eum in altari super struem lignorum
10extenditque Abraham manum et arripuit cultrum, ut immolaret filium suum.
11Et ecce angelus Domini de caelo clamavit: «Abraham, Abraham». Qui respondit: «Adsum».
12Dixitque: «Non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quidquam. Nunc cognovi quod times Deum et non pepercisti filio tuo unigenito propter me».
Levavit Abraham oculos suos viditque arietem unum inter vepres haerentem cornibus; quem assumens obtulit holocaustum pro filio.
13 Unum - Lege cum multis mss, Sam Gr, Syr et Targ ’eḥād; TM «post (tergum)»
14Appellavitque nomen loci illius: «Dominus videt». Unde usque hodie dicitur: «In monte Dominus videtur».


15Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo et dixit:
16«Per memetipsum iuravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem et non pepercisti filio tuo unigenito,
17benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut arenam, quae est in litore maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,
18et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia oboedisti voci meae».


19Reversus est Abraham ad pueros suos, et surrexerunt abieruntque Bersabee simul, et habitavit Abraham in Bersabee.

20His ita gestis, nuntiatum est Abrahae quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo:
21Us primogenitum et Buz fratrem eius et Camuel patrem Aram
22et Cased et Azau, Pheldas quoque et Iedlaph
23ac Bathuel, de quo nata est Rebecca. Octo istos genuit Melcha Nachor fratri Abrahae. 
24Concubina vero illius, nomine Reuma, peperit Tabee et Gaham et Tahas et Maacha.

Note al testo

13 Unum - Lege cum multis mss, Sam Gr, Syr et Targ ’eḥād; TM «post (tergum)»