Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Genesis - 37

Genesis

37 1Habitavit autem Iacob in terra Chanaan, in qua peregrinatus est pater suus. 
2Hae sunt generationes Iacob.
    Ioseph, cum decem et scptem esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer; et erat cum filiis Bilhae et Zelphae uxorum patris sui; detulitque patri malam eorum famam.
3Israel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum; fecitque ei tunicam talarem.
4Videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum nec poterant ei quidquam pacifice loqui.

5Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis; quae causa maioris odii seminarium fuit.
6Dixitque ad eos: «Audite somnium meum, quod vidi.
7Putabam ligare nos manipulos in agro, et quasi consurgere manipulum meum et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum».
8Responderunt fratres eius: «Numquid rex noster eris? Aut subiciemur dicioni tuae?». Haec ergo causa somniorum atque sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit.

9Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus ait: «Vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me».
10Quod cum patri suo et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus et dixit: «Quid sibi vult hoc somnium, quod vidisti? Num ego et mater tua et fratres tui adorabimus te proni in terram?».
11Invidebant igitur ei fratres sui; pater vero rem tacitus considerabat.

12Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,
13dixit Israel ad Ioseph: «Fratres tui pascunt oves in Sichimis; veni, mittam te ad eos». Quo respondente:
14«Praesto sum», ait ei: «Vade et vide, si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora, et renuntia mihi quid agatur». Missus de valle Hebron venit in Sichem;
15invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret.
16At ille respondit: «Fratres meos quaero; indica mihi, ubi pascant greges».
17Dixitque ei vir: «Recesserunt de loco isto; audivi autem eos dicentes: “Eamus in Dothain”». Perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain.

18Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere.
19Et mutuo loquebantur: «Ecce somniator venit;
20venite, occidamus eum et mittamus in unam cisternarum dicemusque: Fera pessima devoravit eum. Et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua».

21Audiens autem hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dixit:
22«Non interficiamus animam eius». Et dixit ad eos: «Non effundatis sanguinem; sed proicite eum in cisternam hanc, quae est in solitudine, manusque vestras servate innoxias». Hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo.
23Confestim igitur, ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari
24miseruntque eum in cisternam, quae non habebat aquam.

25Et sederunt, ut comederent panem. Attollentes autem oculos viderunt Ismaelitas viatorcs venire de Galaad et camelos eorum portantes tragacanthum et masticem et ladanum in Aegyptum.
26Dixit ergo Iudas fratribus suis: «Quid nobis prodest, si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius? 
27Melius est ut vendatur Ismaelitis, et manus nostrae non polluantur; frater enim et caro nostra est». Acquieverunt fratres sermonibus illius.
28Et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes Ioseph de cisterna, vendiderunt eum Ismaelitis viginti argenteis. Qui duxerunt eum in Aegyptum.

29Reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum
30et, scissis vestibus, pergens ad fratres suos ait: «Puer non comparet, et ego quo ibo?».
31Tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem haedi, quem occiderant, tinxerunt
32mittentes, qui ferrent ad patrem et dicerent: «Hanc invenimus; vide, utrum tunica talaris filii tui sit an non?».

33Quam cum agnovisset pater, ait: «Tunica filii mei est; fera pessima comedit eum, bestia devoravit Ioseph».
34Scissisque vestibus, indutus est cilicio lugens filium suum multo tempore.
35Congregatis autem cunctis liberis eius, ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere et ait: «Descendam ad filium meum lugens in infernum». Et flevit super eo pater eius.

36Madianitae autem vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphari eunucho pharaonis, magistro satellitum.