Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Genesis - 42

Genesis

42 1Audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Aegypto, dixit filiis suis: «Quare aspicitis vos invicem?»
2Audivi quod triticum venumdetur in Aegypto; descendite et emite nobis necessaria, ut possimus vivere et non consumamur inopia.

3Descenderunt igitur fratres Ioseph decem, ut emerent frumenta in Aegypto, 
4Beniamin fratre Ioseph domi retento a Iacob, qui dixerat fratribus eius: «Ne forte in itinere quidquam patiatur mali».
5Et ingressi sunt filii Israel terram Aegypti cum aliis, qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan.

6Et Ioseph erat princeps in terra Aegypti, atque ad eius nutum frumenta populis vendebantur. Cumque venissent et adorassent eum fratres sui proni in terram,
7et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos: «Unde venistis?». Qui responderunt: «De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria».

8Et tamen fratres ipse cognoscens non est cognitus ab eis.
9Recordatusque somniorum, quae aliquando viderat, ait ad eos: «Exploratores estis; ut videatis infirmiora terrae, venistis!».
10Qui dixerunt: «Non est ita, domine; sed servi tui venerunt, ut emerent cibos.
11Omnes filii unius viri sumus; sinceri sumus, nec quidquam famuli tui machinantur mali».
12Quibus ille respondit: «Aliter est; immunita terrae huius considerare venistis!».
13At illi: «Duodecim, inquiunt, servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan; minimus cum patre nostro est, alius non est super».

14«Hoc est, ait, quod locutus sum: exploratores estis!
15Iam nunc experimentum vestri capiam: per salutem pharaonis, non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus!
16Mittite ex vobis unum, et adducat eum; vos autem eritis in vinculis, donec probentur, quae dixistis, utrum vera an falsa sint. Alioquin, per salutem pharaonis, exploratores estis!».
17Tradidit ergo illos custodiae tribus diebus.

18Die autem tertio eductis de carcere, ait: «Facite, quae dixi, et vivetis; Deum enim timeo.
19Si sinceri estis, frater vester unus ligetur in carcere; vos autem abite et ferte frumenta, quae emistis, in domos vestras,
20et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini».
    
Fecerunt, ut dixerat,
21et locuti sunt ad invicem: «Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius, cum deprecaretur nos, et non audivimus. Idcirco venit super nos ista tribulatio».
22Et Ruben ait: «Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum? Et non audistis me. En sanguis eius exquiritur».

23Nesciebant autem quod intellegeret Ioseph, eo quod per interpretem loquebatur ad eos.
24Avertitque se parumper et flevit; et reversus locutus est ad eos. 
25Tollensque Simeon et ligans, illis praesentibus, iussit ministris, ut implerent eorum saccos tritico et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam. Qui fecerunt ita.

26At illi portantes frumenta in asinis suis profecti sunt.
27Apertoque unus sacco, ut daret iumento pabulum in deversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi
28dixit fratribus suis: «Reddita est mihi pecunia: en habetur in sacco!». Et obstupefacti turbatique mutuo dixerunt: «Quidnam est hoc, quod fecit nobis Deus?».

29Veneruntque ad Iacob patrem suum in terram Chanaan; et narraverunt ei omnia, quae accidissent sibi, dicentes:
30«Locutus est nobis dominus terrae dure et putavit nos exploratores esse provinciae».
31Cui respondimus: «Sinceri sumus, nec ullas molimur insidias;
32duodecim fratres uno patre geniti sumus, unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan.
33Et dixit nobis vir, dominus terrae: “Sic probabo quod sinceri sitis: fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite;
34fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis ac deinceps peragrandi terram habeatis licentiam”».

35His dictis, cum frumenta effunderent, singuli reppererunt in ore saccorum ligatas pecunias; exterritisque simul omnibus,
36dixit pater Iacob: «Absque liberis me esse fecistis: Ioseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Beniamin auferetis. In me haec omnia mala reciderunt».
37Cui respondit Ruben: «Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi; trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam».
38At ille: «Non descendet, inquit, filius meus vobiscum. Frater mortuus est, et ipse solus remansit; si quid ei adversi acciderit in via, deducetis canos meos cum dolore ad inferos».